PL 70, col. 1116
De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne
fratrum vero curiositas partibus se expleat
distributis.
CAPUT V. De Salomone.
Quintus codex est Salomonis, cujus primum librum,
qui appellatur Proverbia, quadrifaria reperi divisione
partitum: de quibus partibus in prologo ejusdem
voluminis aestimavi aliqua commonenda, ut ejus intentio
praedictis complexionibus breviter innotescat.
In quo libro Didymum expositorem in Graeca lingua
reperimus, qui ab amico nostro viro disertissimo
Epiphanio in Latinum sermonem diligentissime,
Domino juvante, translatus est. Quem Didymum, 542
quamvis carne caecum, merito beatus Antonius
Pater monachorum prophetali lumine vocavit
Videntem, quando perspicuo corde conspexit, quod
corporeis oculis non valet intueri. Mirum est enim
dicere quantis disciplinis atque artibus audiendo
imbutus fuerit, qui ipsos apices quoque litterarum
privatus carnali lumine nequibat inspicere. Quod
mihi pene impossibile, fateor, videbatur esse, cum
legerem, nisi de partibus Asiae quemdam ad nos venire
Eusebium nomine contigisset, qui se infantem
quinque annorum sic caecatum esse narrabat, ut sinistrum
ejus oculum fuisse excavatum orbis profundissimus
indicaret; dexter vero globus vitreo
colore confusus, sine videndi gratia infructuosis nisibus
volvebatur. Hic tantos auctores, tantos libros
in memoriae suae bibliotheca condiderat, ut legentes
probabiliter admoneret, in qua parte codicis quod
praedixerat invenirent. Disciplinas omnes et animo
retinebat, et expositione planissima lucidabat. Commonuit
etiam tabernaculum templumque Domini ad
instar coeli fuisse formatum; quae depicta subtiliter
lineamentis propriis in pandecte Latino corporis
grandioris competenter aptavi. De veste quoque sacerdotali
plurima Domini sacramenta texebat, asserens
nihil otiose positum, quod non alicujus rei pulcherrimam
portaret imaginem. Hoc etiam Josephum,
Origenem et Hieronymum commemorasse in suis
opusculis asserebat. Quid plura? Fecit credi de Didymo,
quem suo praesentabat officio [ ed., exemplo]:
cujus etiam instructione commonitus, multos codices
antiquos reperi, qui apud me habebantur incogniti.
Quem tamen adhuc Novatianae pravitatis errore detentum,
misericordia Domini suffragante, rectae fidei
credimus illuminatione complendum; ut quem Scripturas
suas animo fecit discere, jubeat catholicae fidei
integritate pollere.
Secundus vero liber Salomonis, qui appellatur
Ecclesiastes, a beato Hieronymo potenter expositus
est, quem Latino sermone nuncupat Concionatorem,
quod loquatur ad populum, et sermo ejus non specialiter
ad unum, sed ad universos generaliter dirigatur.
Ecclesiastes autem noster est Dominus Christus,
qui medio pariete destructo, inimicitias carnis
evacuans, fecit utraque unum [(Ephes. II, 14)] . Hic super
omnia sequenda dicit jussa divina, cuncta mundi
istius vanitatem vanitatum esse commemorans. De