PL 70, col. 1118

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

cautissime translatum expositumque promeruit:
cujus explanationibus actum est, ut, sicut Dominus
de ipso testari dignatus est, inculpabiliter cuncta
locutus fuisse doceatur. Quanta enim liber ille continet
suavia sacramenta verborum, sicut beatus Hieronymus
dicit in epistola quam dirigit ad Paulinum [(Epist. 103, circa medium)] ?
Prosa incipit, versu labitur,
pedestri sermone finitur, omnesque leges dialecticae
propositione, assumptione, confirmatione,
conclusione determinat. Quod si ita est, nec aliter
esse potest quam quod tanti viri celebrat auctoritas,
ubi sunt qui dicunt artem dialecticam a Scripturis
sanctissimis non coepisse? Singula in eo verba plena
sunt aenigmatibus, propositionibus et quaestionibus
sacris; et (ut de caeteris sileam) resurrectionem

carnis sic prophetat, ut nullus de ea vel manifestius,
vel cautius aliquid scripsisse videatur. Sic enim ait: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die
de terra surrecturus sum; et rursus circumdabor pelle
mea, et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum:
quem visurus sum ego
543 ipse, et oculi mei conspecturi
sunt, et non alius; reposita est haec spes mea in
sinu meo [(Job. XIX, 25)] . Sanctus quoque Augustinus in
eodem libro adnotationes faciens, eum solita curiositate
tractavit. Quidam etiam est anonymus, ex cujus
stylo beatum esse suspicamur Hilarium, qui commenta
libri ipsius conscripsit in ordinem. Quae si legatis
attente, poterunt vos diligenter instruere. Magnus
plane liber Job, et in solamen humani generis utilitatemque
conscriptus, quando sanctus vir tanta et

talia pertulisse monstratus est, ut levia sibi unusquisque
peccator faciat, quaecunque se sustinere cognoscit.
Tobiae autem in libris quinque, Esther in libris
sex, Judith in libris septem, et Machabaeorum in
libris decem, expositio in Latinum sermonem praedicti
Bellatoris presbyteri, ut praevalet, labore collecta
est. Quorum tamen librorum titulos sub brevitate
collegi, quando instructionis non minimum
creditur esse compendium res fusas latissime paucis
sermonibus indicare. His enim remediis lectoris
animus introductus saluberrimam Scripturarum
seriem provocatus excurrit. Sed eos, licet historici
sint, et planissima relatione fundantur, tamen propter
virtutes excellentissimas morum conscriptos

esse cognoscite; ut patientiam, ut spem, ut charitatem,
ut etiam in feminis fortitudinem, ut pro Deo
contemptam praesentis saeculi vitam, vel caetera quae
illic virtutum genera, Domino praestante, floruerunt,
nostris animis competenter infunderent.
In Esdrae vero libris duobus Graeco sermone singulas
homilias expositas Origenis inveni, quae ejusdem
religiosi viri Bellatoris labore translatae sunt.
Nam et sanctus Ambrosius in libro Patriarcharum,
ubi de persona Joseph [ ed., Esdrae] ipse loquitur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.