PL 70, col. 1120
De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne
ac securum genus commentorum, Domino largiente,
praestabit.
Ad Hebraeos vero Epistolam, quam sanctus Joannes
Constantinopolitanus episcopus triginta quatuor
homiliis Attico sermone tractavit, Mutianum virum
disertissimum transferre fecimus in Latinum, ne
Epistolarum ordo continuus indecoro termino subito
rumperetur. In Epistolis autem canonicis Clemens
Alexandrinus presbyter, qui et Stromateus vocatur,
id est, in Epistola sancti Petri prima, sancti Joannis
prima et secunda, et Jacobi quaedam Attico sermone
declaravit. Ubi multa quidem subtiliter, sed aliqua
incaute locutus est; quae nos ita transferri fecimus
in Latinum, ut exclusis quibusdam offendiculis, purificata
doctrina ejus securior potuisset hauriri.
Sanctus quoque Augustinus Epistolam Jacobi apostoli
solita diligentiae suae curiositate tractavit, quam
vobis in membranaceo codice scriptam reliqui.
Sed cum de reliquis canonicis Epistolis magna nos
cogitatio fatigaret, subito nobis codex Didymi Graeco
stylo conscriptus in expositionem septem canonicarum
Epistolarum, Domino largiente, concessus est,
qui ab Epiphanio viro disertissimo, Divinitate juvante,
translatus est. In Epistola vero prima beati
Joannis sanctus Augustinus decem sermonibus multa
et mirabiliter de charitate disseruit.
Tertium vero codicem reperi Epistolarum sancti
Pauli, qui a nonnullis beati Hieronymi adnotationes
brevissimas dicitur continere, quem vobis pariter,
Christo largiente, dereliqui. Post haec vero tria paria
quae diximus, commentorum, Petrus abbas Tripolitanae
provinciae, sancti Pauli 544 Epistolas,
exemplis opusculorum beati Augustini, subnotasse
narratur; ut per os alienum sui cordis declararet
arcanum: quae ita locis singulis competenter aptavit,
ut hoc magis studio beati Augustini credas esse
perfectum. Mirum est enim sic alterum ex altero
dilucidasse; ut nulla verborum suorum adjectione
permixta, desiderium cordis proprii complesse videatur,
qui vobis inter alios codices, divina gratia
suffragante, de Africana parte mittendus est. Sic totus
ordo Epistolarum canonicarum tam sancti Pauli
quam diversorum apostolorum Domini favore completus
est. Dicitur etiam et beatum Ambrosium subnotatum
codicem Epistolarum omnium sancti Pauli
reliquisse suavissima expositione completum; quem
tamen adhuc invenire non potui, sed diligenti cura
perquiro.
Dictae sunt igitur adnotationes Epistolarum a nonnullis
breviter comprehensae. Nunc per ordinem dicamus
(sicut et in Prophetis factum est) qui eas latius
exponere maluerunt; ut illud datum inchoantibus,
hoc reservatum videatur esse perfectis. Sancti
Pauli prima omnium et admirabilior destinata cognoscitur
ad Romanos, quam Origenes viginti libris
Graeco sermone declaravit; quos tamen supradictus