PL 70, col. 1121

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

Rufinus in decem libros redigens, adhuc copiose
transtulit in Latinum. Sanctus vero Augustinus
ipsam Epistolam inchoaverat exponendam, in cujus
tantum salutatione unum librum se profudisse commemorat,
et (ut verbis ejus utar) operis ipsius magnitudine
ac labore deterritus, in alia faciliora deflexus
est. Qui etiam scribens ad Simplicianum episcopum
Mediolanensem, sublimes et exquisitas de
eadem epistola tractavit aliquas quaestiones, quas
nos praedicto codici judicavimus inserendas, ne dum
expositio divisa quaeritur, legentis intentio noxie
differatur.
Ad Galatas autem idem sanctus Augustinus latius
explanavit, de qua et sanctus Hieronymus tribus
libris expositionem tetendit. Idem Pater Hieronymus

tribus libris Epistolam ad Ephesios diligenter
aperuit. Ad Titum quoque expositionem uno volumine
comprehendit. Ad Philemonem etiam uno libro
patefecit. Residuas vero Epistolas sancti Pauli,
id est, ad Corinthios duas, ad Thessalonicenses duas,
ad Colossenses unam, ad Timotheum duas, sanctus
Hieronymus dicitur explanasse. Unde multa pars
scientiae tribuitur, cum provenerit ignorantibus nosse
quod quaerant. Quas tamen continuo de diversis
partibus, ubi direximus inquirendas, suscepturos
nos esse Domini miseratione confidimus; et ideo
studiose sustinere debemus, quod nobis transmittendum
esse cognovimus. Eoque fiat, ut si cuicunque
vestrum, antequam veniant, aliquid eorum fortassis
occurrerit, studeat diligenti cura transcribere

et praedictis expositoribus aggregare; quatenus, juvante
Domino et labore vestro, monasterii bibliotheca
proficiat, quibus tanta noscuntur esse praeparata.
Quod si forsitan senectus nostra, priusquam haec
compleantur, jussione Domini cum remissione peccatorum
(sicut vos orare deprecor) votivo fine transierit,
ad vos (ut credere dignum est) quandoque
res sperata perveniet. Commemoratas tamen Epistolas
a Joanne Chrysostomo expositas Attico sermone,
in suprascripto octavo armario dereliqui, ubi sunt
Graeci codices congregati; ut si Latina non potuerint
latiora commenta procurari, de istis subinde transferatur,
quod plenissimam poterit praestare notitiam;
quatenus in omnibus septuaginta uno libris canonicis,
sicut a sancto Patre Augustino noscitur comprehensum
[(Lib. II de Doctrina Christiana, cap. 8)]
,
antiquorum expositiones, Domino largiente, velut
spiritalia poma Paradisi sumenda vestris epulis offerantur.
Quod si in his quae dicta sunt aliqua fortasse loca
dubia sint relicta, nec explanatione planissima [ mss.
plenissima] satisfacere potuerint, nequaquam vobis
modernos expositores interdico. Caute tamen quaerendos
esse catholicos, quoniam accessu temporum
multis noviter gratia Divinitatis infunditur, quae forsitan
priscis doctoribus celata monstratur.
CAPUT IX. De Actibus apostolorum et Apocalypsi.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.