PL 70, col. 1122

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

Nonus igitur codex Actus apostolorum et Apocalypsin
noscitur continere: quoniam et haec quoque
Apocalypsis, id est revelatio, probatur Joannis apostoli.
Sed in Actibus apostolorum sancti Joannis
episcopi Constantinopolitani in Graeco sermone commenta
reperimus, quae amici nostri in duobus codicibus
quinquaginta quinque homiliis, juvante Domino,
transtulerunt. Apocalypsis vero, quae studiose
legentium animos ad supernam contemplationem
deducit, et facit mente cernere quod angeli videndo
beati sunt, sancti Hieronymi expositione conspicua
est: de quo libro et Victorinus saepe dictus episcopus
difficillima quaedam loca breviter tractavit. Vigilius

quoque Afer antistes de mille annorum intelligentia
quae in praedicta Apocalypsi continetur, unde
magna quaestio nonnullis oboritur, plenissima et
diligenti narratione disseruit. Ticonius etiam Donatista
in eodem volumine quaedam non respuenda subjunxit,
quaedam vero venenosi dogmatis sui faeculenta
permiscuit. Cui tantum in bonis dictis χρήσιμον,
in malis ἄχρηστον, quantum transiens valui reperire
(ut arbitror) competenter affixi. Quod et vobis
similiter in suspectis expositoribus facere suademus,
ne lectoris animus fortasse turbetur nefandi dogmatis
permixtione confusus.
De quo volumine sanctus quoque Augustinus in
libris Civitatis Dei plura praestantius et diligenter
aperuit. Nostris quoque temporibus Apocalypsis

praedicta beati episcopi Primasii antistitis Africani
studio minute ac diligenter quinque libris exposita
est: quibus etiam liber unus, Quid faciat haereticum,
cautissima disputatione subjunctus est; quae in templo
Domini sacrata donaria sanctis altaribus offerantur.
Sed quoniam diximus expositores quantos
vel invenire priscos potuimus, vel nuper per amicos
nostros de Graeca lingua transferri, vel nova cudi
fecimus: nunc de sex modis intelligentiae aliquid
disseramus, ut saepius illuc redeuntes, pestiferos
vitemus errores.
545
CAPUT X. De sex modis intelligentiae.
Primum est post hujus operis instituta, ut ad introductores
Scripturae divinae, quos postea referemus

[ mss. reperimus], sollicita mente redeamus, id est,
Ticonium Donatistam, sanctum Augustinum de Doctrina
Christiana, Hadrianum, Eucherium et Junilium
quos sedula curiositate collegi; ut quibus
erat similis intentio, in uno corpore adunati codices
clauderentur. Qui modos elocutionum explanationis
causa formantes, per exemplorum diversas similitudines
intelligi faciunt, quae prius clausa manserunt.
Quod si ab introductoribus fortasse aliqua praetermissa
sunt, tunc librorum expositores sedulo requiramus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.