PL 70, col. 1129

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

nesciunt servire disposite.
AE in fine adverbii 548
non relinquas; ae iterum casui genitivo non subtrahas.
Multa etiam respectu euphoniae propter
subsequentes litteras probabiliter immutamus, ut
illuminatio, irrisio, immutabilis, impius, improbus.
G
litteram a narratione tolle superfluam; a gnaro
enim, id est scito seu perito venit nominis ista compositio.
Quod, cum pronomen est, per d, non per t
litteram; cum vero adverbium numeri est, per t litteram,
non per d scribendum est. Quicquam, magis
in prima syllaba c ponendum est quam d, propter
euphoniam, quam praecipimur sequi. Quid plura?
secundum regulas artigraphorum, quae tamen sunt
emendanda percurre, ne articulatae vocis pulchra
modulatio, peregrinis litteris maculata, absona potius

et indecora reddatur.
Orthographos priseos frequenter relege, quos ego
inferius titulo trigesimo, qui de antiquariis legitur,
propter notitiam librariorum utiliter instruendam,
deflorandos esse judicavi, et extrinsecus huic libro
de Orthographia titulum dedi. Ita contigit ut et istud
studioso prosit legere, ubi cognoscit quae in Scripturis
sanctis minime debeat violare; et illud necessario
latius discitur, ubi generaliter praesumpta vitia
corrigantur. Quod si tamen aliqua verba reperiuntur
absurde posita, aut ex his codicibus quos beatus
Hieronymus in editione Septuaginta Interpretum
emendavit, vel quos ipse ex Hebraeo transtulit,
intrepide corrigenda sunt; aut, sicut beatus Augustinus
ait, recurratur ad Graecum pandecten, qui

omnem legem divinam dignoscitur continere collectam;
vel quibus possibile fuerit, Hebraeam scripturam,
vel ejus doctores requirere non detrectent.
Decet enim ut unde ad nos venit salutaris translatio,
inde iterum redeat decora correctio. Merito enim
patribus nostris de hac re maxima cura fuit, ne
tunica Domini Salvatoris, quam truculentis militibus
scindere non licuit, lectoribus subjaceat imperitis.
Audiat Spiritus sanctus sincerissima quae donavit,
recipiat ille beata quae contulit. Tunc nos fideles sibi
esse cognoscit, si dicta ipsius nulla praesumptione
carpamus. Nam quemadmodum salvari volumus, si
(quod dictu nefas est) remedium salutare pro nostra
voluntate corrumpamus?
Sed ut in his omnibus addere videaris ornatum,

posituras, quas Graeci θέσεις vocant, id est puncta
brevissima, pariter et rotunda, et planissima (ut
in praefatione jam dictum est) singulis quibusque
pone capitibus, praeter translationem sancti Hieronymi,
quae colis et commatibus ordinata consistit:
quoniam illustrem et planissimam faciunt orationem,
quando suis locis (sicut inferius exponetur) aptata
resplendent. Quale est enim inoffenso gradu per
sensus ire sanctissimos, venasque praeceptorum saluberrimas
subtiliter introire, terminos suos modulatae
voci competenter affigere, totamque dictionem sic
per membra dividere, ut suis partibus considerata
pulchrescant? Nam si corpus nostrum indiget per
membra cognosci, cur lectio, cum suis partibus videatur
esse distincta, confusa relinquitur? Istae siquidem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.