PL 70, col. 1130

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

positurae seu puncta, quasi quaedam viae sunt sensuum,
et lumina dictionum, quae sic lectores dociles
faciunt, tanquam si clarissimis expositoribus imbuantur.
Prima est media, secunda subdistinctio, tertia
plena; quas a majoribus nostris ideo constat inventas,
ut spiritus longa dictione fatigatus, vires suas per
spatia discreta [ ed., decreta] resumeret. Quas si
mavis cupidus lector agnoscere, Donatum lege, qui
te possit de hac re brevi compendio diligenter instruere.
Has dictiones in Psalterio archetypo nos
posuisse retinemus, cujus obscuritates talibus remediis
ex maxima parte, Domino praestante, lucidavimus.
Ita septenarius numerus ab utraque parte
completus est, ut a quibus rebus abstineamus, et
quas res in auctoritate emendare praesumamus (sicut

opinor) evidenter appareat. Quod si tamen hoc desiderium
alio modo potuerit adjuvari, adjiciatur studiis
vestris, ne more humanitatis nos aliquid necessarium
praetermisisse videamur.
Nunc quemadmodum extra auctoritatem reliquas
lectiones debeamus emendare, dicendum est. Commentaria
legis divinae, epistolas, sermones, librosque
priscorum unusquisque emendator sic legat, ut correctiones
eorum magistris consociet saecularium litterarum.
Et ubicunque paragrammata in disertis
hominibus reperta fuerint, intrepidus vitiosa recorrigat:
quoniam viri supradicti sic dicta sua composuisse
credendi sunt, ut regulas artis grammaticae
quas didicerant, custodiisse judicentur. Epistolae
quoque Patrum, sermones et libri diversorum, nec

non et homiliae, vel cum haereticis altercationes
fidelium (quoniam diversa loca Scripturae divinae
suaviter ac diligenter aperiunt) magno studio relegantur;
quatenus in Ecclesia Domini quasi quibusdam
lampadibus competenter accensis, totum nitidum,
totum splendidum (Domino praestante) colluceat.
Si quid tamen in eis ad Scripturas divinas exponendas
conveniens invenitur, non dubitetis sociare
voluminibus divinis, sicut et nos in libris Regum
fecisse cognoscimur. Multa enim reperiuntur a probatissimis
hominibus per occasionem alterius operis
latius de libris dicta divinis, quae auctoritati videlicet
sacrae competenter aptantur. Unde supplico, ut quod
nos parva [ ed., parum] legendo minus explicare
potuimus, vos copiosissima lectione saginati, tam

de istis codicibus quos dereliquimus, quam quos
potueritis feliciter invenire, perfectius in Christi
nomine compleatis.
Precor etiam vos, qui tamen emendare praesumitis,
ut super adjectas litteras ita pulcherrimas facere
studeatis, ut potius ab antiquariis scripta fuisse
judicentur. Non enim in illo decore quidquam turpe
convenit invenire, quod postea studiosorum oculos
videatur offendere. Considerate igitur qualis vobis
causa commissa sit: utilitas Christianorum, thesaurus
Ecclesiae, lumen animarum. Studete ergo, ne qua
remaneat in veritate mendositas, in puritate falsitas,
in integritate perversitas litterarum. Sed quoniam
novem codices legis divinae prima fronte posuimus,
eorumque introductores cum expositoribus suis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.