PL 70, col. 1146

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

depictas (ni fallor) decenter expressimus; ut qualem
maluerit 556 studiosus tegumenti formam ipse sibi
possit eligere. Paravimus etiam nocturnis vigiliis mechanicas
lucernas, conservatrices illuminantium
flammarum, ipsas sibi nutrientes incendium, quae
humano ministerio cessante, prolixe custodiant uberrimi
luminis abundantissimam claritatem: ubi olei
pinguedo non deficit, quamvis flammis ardentibus
jugiter torreatur.
Sed nec horarum modulos passi sumus vos ullatenus
ignorare, qui ad magnas utilitates humani generis
noscuntur inventi. Quapropter horologium vobis
unum, quod solis claritas indicet, praeparasse cognoscor;
alterum vero aquatile, quod die noctuque horarum
jugiter indicat quantitatem: quia frequenter

nonnullis diebus solis claritas abesse cognoscitur,
miroque modo in terris aqua peragit, quod solis
flammeus vigor desuper modulatus excurrit. Ita, quae
natura divisa sunt, ars humana fecit ire concorditer:
in quibus fides rerum tanta veritate consistit, ut
quod ab utrisque geritur, per internuntios aestimes
esse constitutum. Haec ergo procurata sunt, ut milites
Christi certissimis signis admoniti, ad opus divinum
exercendum, quasi tubis clangentibus evocentur.
CAPUT XXXI. De monachis curam infirmorum habentibus.
Sed et vos alloquor fratres egregios, qui humani
corporis salutem sedula curiositate tractatis, et confugientibus

ad loca sanctorum, officia beatae pietatis
impenditis: tristes passionibus alienis, de periclitantibus
moesti, susceptorum dolore confixi, et in alienis
calamitatibus moerore proprio semper attoniti;
ut sicut artis vestrae peritiam decet [ ed., peritia docet],
languentibus sincero studio serviatis, ab illo
mercedem recepturi, a quo possunt pro temporalibus
aeterna retribui. Et ideo discite quidem naturas herbarum,
commixtionesque specierum sollicita mente
tractate: sed non ponatis in herbis spem, non in
humanis consiliis sospitatem [(Eccli. XXXVIII, 4)] . Nam
quamvis medicina legatur a Domino constituta, ipse
tamen sanos efficit, qui vitam sine dubitatione [ ed.,
fine] concedit; scriptum est enim: Omne quod facitis
in verbo aut in opere, in nomine Domini Jesu facite,

gratias agentes Deo et Patri per ipsum [(Coloss. III, 17)] .
Quod si vobis non fuerit Graecarum litterarum nota
facundia, imprimis habetis herbarium Dioscoridis,
qui herbas agrorum mirabili proprietate disseruit atque
depinxit. Post haec, legite Hippocratem atque
Galenum Latina lingua conversos, id est Therapeutica
Galeni ad philosophum Glauconem destinata, et
anonymum quemdam, qui ex diversis auctoribus
probatur esse collectus. Deinde Aurelii Coelii de Medicina,
et Hippocratis de Herbis et curis, diversosque
alios medendi arte compositos, quos vobis in bibliothecae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.