PL 70, col. 1282

De anima (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

visum est, quia de tali re urgebar dicere; quae si (Deo
favente) veraciter exprimatur, et audientem merito
recreat, et sensum bene persuadentis illuminat. Quapropter
antequam rem ingrediar expetitam, oportet
prius nominum similitudines, quasi ramos obviantes
abscidere, ne semitam disputationis nostrae vocabulorum
consonantium silva umbrosis imaginibus videatur
intexere.
CAPUT PRIMUM. Quare anima dicatur.
Anima igitur hominis proprie dicitur, non etiam
pecudum, quia illorum vita in sanguine tantum noscitur
constituta. Haec vero quoniam immortalis est,
anima recte appellatur, quasi ἄναιμα, id est a sanguine
longe discreta: quia et post mortem corporis perfectam

ejus constat esse substantiam, sicut in subsequentibus
suo loco declarabitur. Alii vero appellatam
animam dicunt, eo quod animet substantiam corporis
sui atque vivificet. Animus vero dicitur ἀπὸ τοῦ
ἀνέμου,
id est a vento, eo quod velocissime cogitatio
ejus ad similitudinem venti motu celeri pervagatur.
Fit autem ex appetitu animae pro desiderii ejus qualitate
commotus. Mens autem dicitur ἀπὸ τῆς μήνης,
id est a luna; quae licet varia vicissitudine commutetur,
quadam se tamen in id quod fuit, perfecta novitate
restituit. Modo enim tribulationibus attenuata,
quasi probatur obscura; modo iterum in vigorem naturalem
laetitia commeante reparatur.
Spiritus itaque triplici modo dicitur. Appellatur
enim veraciter et proprie spiritus Deus: nullius indigens,

ipse vero a creaturis omnibus indigetur; inspirans
quod [ ed., quo] vult, et dispensans omnia prout
vult; complens universa, totus in toto, immobilis
loco, et volubilitate [ mss., Voluntate] aeternus, cunctaque
quae summa sunt singulariter potens. Vocamus
et spiritum substantiam tenuem nobisque invisibilem,
creatam, immortalem, quantum illi utiliter datum
est, valentem. Tertio spiritum dicimus per totum
corpus emissum atque receptum, per quem vita mortalium
flatu necessario continetur, nec aliquando
otium capiens, jugi mobilitate reparatur.
Atque ideo sciendum est animum et mentem proprie
animam non vocari; sed quia res istae in anima
excellunt, interdum per licentiam sic dicuntur. Nec

pro anima utique spiritus distincte ponitur, quia hoc
illi nomen est commune cum caeteris, id est, angelis,
potestatibus aeris, et quaecunque spiritu continentur.
Nec iste spiritus veraciter potest dici anima, qui aeris
alternatione [ ms. S. Aud., altercatione] resolvitur,
quando cum pecoribus illi res ista communis est. Restat
ut segregatim atque significanter anima hominis
dicatur spiritalis substantia, quae nullatenus sanguinis
effusione consumitur. Nunc de ipsius animae substantia
liberius disseramus, quia eam a similitudine
nominum necessaria separatione discrevimus. Quapropter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.