PL 71, col. 175

Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

plateas flumina currerent de sanguine Christiano:
quorum nec numerum, nec nomina colligere potuimus.
Dominus enim eos in libro vitae conscripsit.
Beatum Irenaeum diversis in sua carnifex praesentia
poenis affectum, Christo Domino per martyrium dedicavit.
Post hunc et quadraginta octo martyres
passi sunt, ex quibus primum fuisse legimus Vettium
Epagatum.
XVIII.
Sub Decio vero imperatore multa bella
adversum nomen Christianum exoriuntur, et tanta
strages de credentibus fuit, ut nec numerari queant.
Babyllas episcopus Antiochenus, cum tribus parvulis,
id est, Urbano, Prilidano et Epolono; et Sixtus
Romanae Ecclesiae episcopus, et 23 Laurentius
archidiacenus, et Hippolytus, ob Dominici nominis

confessionem per martyrium consummati sunt. Valentinianus
et Novatianus maximi tunc haereticorum
principes, contra fidem nostram inimico impellente
grassantur. Hujus tempore septem viri episcopi
ordinati ad praedicandum in Gallias missi sunt,
sicut historia passionis sancti martyris Saturnini denarrat.
Ait enim: Sub Decio et Grato consulibus,
sicut fideli recordatione retinetur, primum ac summum
Tolosana civitas sanctum Saturninum habere
coeperat sacerdotem. Hi ergo missi sunt: Turonicis,
Gatianus episcopus; Arelatensibus, Trophimus
episcopus; Narbonae, Paulus episcopus; Tolosae, Saturninus
episcopus; Parisiacis, Dionysius episcopus;
Arvernis, Stremonius episcopus; Lemovicinis, Martialis
est destinatus episcopus. De his vero, beatus

Dionysius Parisiorum episcopus, diversis pro Christi
nomine affectus poenis, praesentem vitam gladio imminente
finivit; Saturninus vero, jam securus de
martyrio, dicit duobus presbyteris suis: Ecce ego
jam immolor, et tempus meae resolutionis instat.
Rogo, ut usquedum debitum finem impleam, a vobis
penitus non relinquar. Cumque comprehensus
ad Capitolium duceretur, relictus ab his solus attrahitur.
Igitur cum se ab illis cerneret derelictum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.