PL 71, col. 195

Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

tantus dolor oculos miseri illius invasit, ut eos digitis
vix comprimeret, ne creparent. Denique clamare
coepit miser, ac dicere: Vae mihi misero, quia
seductus sum ab inimico legis divinae. Vae mihi, quia
Deum per pecuniam irridere volui, et quinquaginta
aureos accepi, ut hoc facinus perpetrarem. Ad episcopum
autem aiebat: Ecce aurum tuum, redde lumen
meum, quod dolo tuo perdidi. Vosque rogo, gloriosissimi
Christiani, ne despiciatis miserum, sed velociter
succurrite pereunti. Vere enim cognovi, quia Deus
49 non irridetur [(Gal. VI, 7)]
. Tunc sancti Dei
misericordia moti: Si, inquiunt, credis, omnia possibilia
sunt credenti [(Marc. IX, 22)]
. At ille clamabat
voce magna: Qui non crediderit Christum Filium Dei
et Spiritum sanctum aequalem habere substantiam

atque deitatem cum Deo Patre, hodie quae ego perfero
patiatur. Et adjecit: Credo Deum Patrem omnipotentem,
credo Filium Dei Christum Jesum aequalem
Patri, credo Spiritum sanctum Patri et Filio consubstantialem
atque coaeternum. Haec illi audientes, et
se invicem honore mutuo praevenientes, oritur inter
eos sancta contentio, quis oculis ejus signum beatae
crucis imponeret. Vindemialis vero ac Longinus Eugenium,
ille autem econtra eos exorat ut manus imponerent
caeco. Quod cum fecissent, et manus suas
super caput ejus tenerent, sanctus Eugenius crucem
super oculos caeci faciens, ait: In nomine Patris et
Filii et Spiritus sancti veri Dei, quem trinum in una
aequalitate atque omnipotentia confitemur, aperiantur
oculi tui. Et statim ablato dolore, ad pristinam rediit

sanitatem. Manifestissime autem patuit per hujus caecitatem,
qualiter haereticorum episcopus oculos cordium
misero assertionis suae velabat amictu, ne veram
lucem ulli liceret fidei oculis contemplari. O miserum,
qui non ingressus per januam, id est per
Christum, qui est janua vera, lupus magis gregi quam
custos effectus est; et pacem fidei quam in credentium
cordibus debuerat accendere, pravitate cordis
sui conabatur exstinguere. Sancti vero Dei alia signa
in populis multa fecerunt, et erat vox una populi dicentis:
Verus Deus Pater, verus Deus Filius, verus
Deus Spiritus sanctus, una fide colendus, uno timore
metuendus, eodemque honore venerandus. Nam quae
Cyrola asserit, falsa esse cunctis est manifestum.
Videns autem Honoricus rex, assertiones suas per

sanctorum fidem gloriosam taliter denudari, nec erigi
sectam erroris, sed potius destrui, fraudemque 50

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.