PL 71, col. 196
Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne
pontificis sui in hoc scelere fuisse delectam, sanctos
Dei post multa tormenta, post equuleos, post flammas,
post ungulas, jussit interfici. Beatum vero Eugenium
decollari jussit, sub ea specie, ut si in ea
hora qua ensis super cervicem ejus incumbebat, non
reverteretur ad haereticorum sectam, non occideretur,
ne eum pro martyre excolerent Christiani, sed
exsilio damnaretur: quod ita factum esse manifestum
est. Nam cum imminenti morte, interrogatus fuisset,
si mori pro fide catholica destinaret, respondit: Haec
enim est sempiterna vita, pro justitia mori. Tunc
suspenso gladio, apud Albigensem Galliarum urbem
exsilio deputatus est: ubi et finem vitae praesentis
fecit. Ad cujus nunc sepulcrum multae virtutes creberrime
ostenduntur. Sanctum vero Vindemialem
gladio percuti praecepit. Quod ita impletum est in hoc
certamine. Octavianus vero archidiaconus, et multa
millia virorum ac mulierum hanc fidem asserentium,
interempta atque debilitata sunt. Sed pro amore gloriae,
nihil erant haec supplicia confessoribus sanctis,
qui in paucis vexati, in multis bene se noverant disponendos [(Sap. III, 5)] ,
juxta illud Apostoli: Quia
non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram
gloriam, quae revelatur in sanctis [(Rom. VIII, 18)]
.
Multi tunc errantes a fide, accipientes divitias, inseruerunt
se doloribus multis: sicut infelix ille episcopus,
nomine Revocatus, eo tempore est revocatus
a fide catholica. Tunc et sol teter apparuit, ita ut
vix ab eo pars vel tertia eluceret: credo, pro tantis
sceleribus et effusione sanguinis innocentis. Honoricus
vero post tantum facinus, arreptus a daemone,
qui diu de sanctorum sanguine pastus fuerat, propriis
se morsibus laniabat: in quo etiam cruciatu
vitam indignam justa morte finivit. Huic Childericus
successit, quo defuncto, Gelesimiris regnum suscipit.
Ipse quoque a republica superatus, vitam
principatumque finivit: et sic regnum decidit Vandalorum. 51
IV.
Multae enim haereses eo tempore Dei Ecclesias
impugnabant, de quibus plerumque ultio divina
data est. Nam et Athanaricus Gotthorum rex
magnam excitavit persecutionem: qui multos Christianorum,
diversis poenis affectos, gladio detruncabat;
sed et nonnullos exsilio datos, fame variisque
cruciatibus enecabat. Unde factum est, ut imminente
judicio Dei, pro effusione sanguinis justi a regno
expelleretur, et esset exsul a patria, qui Dei Ecclesias
impugnabat. Nunc vero ad superiora redeamus.