PL 71, col. 716
Libri miraculorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne
aut permitte discedere unumquemque in locum quo
vitam propagare possit, alioqui nec te consulto abscedimus,
ne pereamus fame. Haec iis dicentibus ait
abbas: Oremus, fratres dilectissimi, et Dominus ministrabit
nobis cibos; nec enim potest fieri ut deficiat
triticum in ejus monasterio quae frugem vitae ex utero
pereunti intulit mundo. Quibus vigilantibus nocte
tota, ac psallentibus, mane orto ita reperiunt cuncta
horreorum habitacula repleta tritico, ut vix vel reserari
ostium posset. Accepto autem cibo, gratias
egerunt Deo. Post multos vero annos iterum deficiente
cibo, clamaverunt monachi ad abbatem, qui
ait: Vigilemus ac deprecemur Dominum, et forsitan
transmittere dignabitur alimenta. Denique prosternuntur
ad pavimentum templi. Vigilantes itaque noctem
in psalmis hymnisque et canticis spiritalibus
perduxerunt. Cumque se post matutinos somno dedissent,
venit angelus Domini, et posuit super altare
multitudinem innumeram auri. Erant enim ostia aedis
obserata. Exsurgente autem mane abbate cum monachis
ad celebrandum cursum, viderunt multitudinem
auri super altare. Et ait abbas custodi aedis.
Quis praefectorum nuc ingressus est, qui haec derunt?
Respondit: Post egressum vestrum nullus hic hominum
accessum habuit, sed ostii clavem munitam retinui,
et mecum habui, donec surgeres ad commovendum
signum. Tunc stupens abbas cum monachis,
munus coeleste intellexit: gratiasque Deo agens
collegit, comparatisque victui necessariis, plebem
creditam affluenter refecit. Nec mirum si beata Virgo
sine labore suis protulit victum, quae sine coitu viri
concipiens, virgo permansit et post partum.
Hujus beatae Virginis reliquias cum sanctorum
apostolorum vel beati 735 Martini quadam vice
super me in cruce aurea positas exhibebam. Cumque
per viam graderemur, conspicio haud procul a
via hospitiolum cujusdam pauperis incendio concremari.
Erat autem a foliis, quae ignibus maxima
praestant fomenta, contectum. Currebat miser cum
liberis et uxore aquam deportans, sed flammae non
mitigabantur. Tunc extractam a pectore crucem
elevo contra ignem: mox in aspectu sanctarum reliquiarum