PL 71, col. 793

Libri miraculorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

Habentur etiam ejus reliquiae in vico quodam Cenomanensi,
ubi multa plerum que miracula ostenduntur.
Nam caeci, claudi, frigoritici, vel reliqui
infirmi, saepius ibi sanitatum gratia munerantur.
CAPUT CII. De Isidoro sanctissimo martyre.
834 Isidorus martyr in insula Chio quiescit [(An.
250, 15 Maii)] , sic enim nomen est insulae, puteum in
basilica Sancti habens, in quo et fertur injectus, de
cujus aqua energumeni febricitantesque, vel reliqui
infirmi, saepius potati salvantur. Dicitur ibi etiam
lumen, quasi cereus ardens, a fidelibus saepe videri.
Sed et ego vidi presbyterum qui se affirmabat
hoc lumen de ore putei crebrius contemplatum esse.

In hac enim insula et granum colligitur masticis ab
arboribus celebre, quae, ut ferunt, aliis non inveniuntur
in regionibus.
CAPUT CIII. De sancto Poliocto Martyre.
Apud Constantinopolim vero magno cultu Polioctus
martyr colitur [(An. 250, aut 252, 13 Feb.)] , pro
eo praecipue quod cum magnis virtutibus polleat, in
perjuris tamen praesens ultor existit. Nam quicunque,
ut assolet, occultum scelus admiserit, et
data suspicione ad hoc perductus fuerit templum,
ant statim quod admisit virtute Martyris perterritus
confitetur, aut si perjuraverit, protinus ultione divina
percellitur. Hujus basilicae cameram Juliana
quaedam urbis illius matrona auro purissimo texit

hoc modo. Cum ad imperatorem Justinianum fama
facultatis ejus multis narrantibus pervenisset, ad occursum
illius properare celerius non tardavit, dicens:
Latere te 835 non puto, o venerabilis mater,
qualiter a specie auri thesauri publici sint exhausti,
dum vos quietos esse volumus, dum patrias defensare
studemus, dum gentes nobis placamus, dum solatia
diversorum dando conquirimus. Ergo quia tibi
potentia Majestatis divinae multum contulit auri,
quaeso ut nobis manum porrigas, atque aliquid pecuniae
commodes, ut scilicet cum tributorum publicorum
fuerit summa delata, illico tibi quae commodaveris
reformentur, ac in posterum, laudis tuae titulo
praecurrente, canatur urbem Constantino politanam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.