PL 71, col. 762

Libri miraculorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

medietas validis doloribus quatiebatur, erat autem
tunc temporis in villa oppido proxima quo dolore,
ut diximus, valde attenuatus, misit diaconem suum
ad Sanctorum basilicam. Et quia in ipsius templi
medio puteus esse dicitur, in quo Sancti post martyrium
pariter sunt conjecti, collectum exinde pulverem
detulit sacerdoti. Verum ubi exinde caput attigit,
extemplo dolor omnis exemptus est.
CAPUT LXIII. De sancto Malloso.
Ab hoc etiam sacerdote sancti martyris Mallosi
corpus repertum est hoc modo [(An. 286, 10 Oct.)] .
Cum fama ferret hunc apud Bertunense oppidum
martyrium consummasse, occultum erat hominibus
illis quo in loco quiesceret: erat tamen oratorium

inibi, in quo nomen ejus invocabatur. Supradictus
vero pontifex in honorem ejus basilicam aedificavit,
ut scilicet cum aliquid revelationis de Martyre acciperet,
in ea beatos artus, Domino annuente, transferret.
Denique in latere basilicae, id est, in parieta
qui a parte erat oratorii, in absida collegit, praestolans
Domini misericordiam quid juberet de Martyre,
revelari. Post haec diaconus quidam Mettensis, per
visum ductus, ubi Martyr quiesceret est edoctus.
Post paucum autem tempus, veniens ad episcopum,
et quasi certa signa, quae per visum viderat, relegens,
cum prius ibidem non fuisset, ait episcopo:
Hic effode, et invenies corpus Sancti, id est, in medio
absidae. 794 At ille, cum fodisset quasi in septem

pedes, attigit nares ejus odor immensi aromatis, et
ait: Credo in Christo, quod ostendit mihi Martyrem
suum, quando me haec suavitas circumdedit: et fodiens,
reperit sanctum corpus illaesum; et emittens
vocem magnam, Gloria in excelsis Deo secum omnem
clerum pariter psallere fecit. Dicto quoque hymno,
corpus sanctum in basilicam transtulit, et cum laude
debita sepelivit. Ferunt ibidem et Victorem martyrem
esse sepultum, sed non eum adhuc cognovimus
revelatum.
CAPUT LXIV. De Patroclo martyre.
Patroclus quoque martyr, qui apud urbem Tricassinorum
sepultus habetur, saepius se amicum Dei

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.