PL 71, col. 761

Libri miraculorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

homo devotus balteum ex auro purissimo cum omni
apparatu studiosissime fabricatum, super altare basilicae
illius posuit, orans ut in causis suis Martyris
virtus dignaretur adesse. Quo recedente, Britto quidam
ex satellitibus Warochi Britannorum comitis,
et primus cum eo adfuit, ablatoque violenter apparatu
baltei, ipsum quoque balteum repetiit [(An. 590)] .
Renitente presbytero ac dicente: Dei res hae sunt, 792
et ad reficiendos pauperes sancto Martyri sunt
collatae, ne famem pessimam patiantur, qui huic
templo fideli devotione deserviunt: unde tu potius
huc aliqua inferre, non auterre debebas. Non mollivit
hominis avari animum abbatis illius praedicatio;
sed potius succensus, minari ei coepit, ac dicere:
Nisi sine mora refuderis balteum, manu mea interimeris.

Tunc victus abbas, speciem super altare quo
sancta teguntur pignora collocavit, dicens: En ipsam
quam petis reticulam; si metus de virtute Martyris
nullus est, aufer. Erit enim, ut confidimus, de
vestigio judex, si ea auferre praesumpseris. At ille
nihil metuens, abstulit, jubens sibi equum ante ipsam
basilicae porticum praeparari. Cui ait sacerdos:
Nullus unquam in hoc loco equum praesumpsit ascendere.
Da, quaeso, gloriam Deo, et honora Martyrem,
ne mali aliquid patiaris. Ille vero mandata negligens
sacerdotis, ascenso in atrio sancto equite,
ubi egredi venit, percusso ad portae limen superius
capite, ad humum testa disrupta corruit, manibusque
suorum deportatus, ut tugurium cujusdam pauperculi,
quod erat proximum, est ingressus, protinus

spiritum exhalavit. Quod Warochus audiens, et res
quas hic abstulit restituit, et de suo proprio multa
contulit pavore perterritus.
CAPUT LXII. De quinquaginta martyribus Thebaeis.
Est apud Agrippinensem urbem basilica, in qua
dicuntur quinquaginta viri ex illa legione sacra Thebaeorum
pro Christi nomine martyrium consummasse [(An. 286, 10 Oct.)] .
Et quia admirabili 793
opere ex musivo quodam modo deaurata resplendet,
Sanctos Aureos ipsam basilicam incolae vocitare voluerunt.
Quodam autem tempore, Eberegisili episcopi,
qui tunc hujus urbis erat antistes, capitis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.