PL 71, col. 734
Libri miraculorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne
pedum altitudine aqua hauriatur a puteis, tunc
paululum si fodias, affatim lymphas exuberantes
invenies, quod non ambigitur haec virtute beati apostoli
impertiri. Decursis igitur festivitatis diebus,
teloneum publicum redditur, musca quae defuit
adest, propinquitas aquae dehiscit. Dehinc emissa
divinitus pluvia ita omne atrium templi a sordibus
et diversis squaloribus qui per ipsa solemnia facti
sunt mundat, ut putes locum nec fuisse calcatum.
CAPUT XXXIII. De Bartholomaeo apostolo.
Bartholomaeum apostolum apud Indiam passum,
agonis ipsius narrat historia [(Saec. I, 24 Aug.)] . Post
multorum vero annorum spatia de passione ejus, cum
758
iterum Christianis persecutio advenisset, et
viderent gentiles omnem populum ad ejus sepulcrum
concurrere, eique deprecationes assidue et incensa
deferre, invidia illecti, abstulerunt corpus ejus, et
ponentes in sarcophagum plumbeum, projecerunt
illud in mare, dicentes: Quia non seduces amplius
populum nostrum. Sed providentia Dei cooperante
per secretum operis ejus, sarcophagum plumbeum a
loco illo aquis subvehentibus sublevatum, delatum
est ad insulam, vocabulo Liparis. Revelatumque est
Christianis, ut eum colligerent: collectumque ac sepultum,
aedificaverunt super cum templum magnum.
In quo nunc invocatus, prodesse populis multis virtutibus
ac beneficiis manifestat.
CAPUT XXXIV. De Stephano protomartyre.
Stephanus autem primus vel diaconus Ecclesiae