PL 71, col. 728

Libri miraculorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

memoria, quam sibi ipse prius fabricaverat, et in
qua Zachariam ac Simeonem sepelierat. Haec de Jacobo
apostolo.
CAPUT XXVIII. De sancto Petro apostolo.
750 Petrus apostolus [(An. 66, 29 Jun.)] , ob humilitatem
docendam, caput desuper tonderi instituit, qui
ab apostolis caeteris episcopus ordinatus, Romae
cathedram locavit. Cujus oratione et Pauli, Simonis
Magi calliditas vel detecta est, vel obruta. Exstant
hodieque apud urbem Romanam duae in lapide
fossulae, super quem beati apostoli, deflexo poplite,
orationem contra ipsum Simonem Magum ad Dominum
effuderunt. In quibus cum de pluviis lymphae collectae
fuerint, a morbidis expetuntur, haustaeque mox

sanitatem tribuunt. Sanctus vero Petrus apostolus, ut
praefati sumus, cum post Neroniana ac Simoniaca
bella ad crucem venisset, impleto jam felicis tropaei
certamine, resupinis ad coelum vestigiis se expetiit
crucifigi, indignum se vociferans ut Dominum exaltari:
sicque dirigens spiritum vivacem in astra, sepultus
est in templo, quod vocitabatur antiquitus
Vaticanum, quatuor ordines columnarum valde
admirabilium numero nonaginta sex habens. Habet
etiam quatuor in altari, quae sunt simul centum,
praeter illas quae ciborium sepulcri sustentant. 751
Hoc enim sepulcrum sub altari collocatum valde
rarum habetur. Sed qui orare desiderat, reseratis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.