PL 72, col. 680

Vita S. Radegundis Reginae (Venantius Fortunatus), J. P. Migne

in beati Antistiis Basilica vigilaverunt, tota nocte
energumeni clamaverunt; inter quos mulieres duas
graviter infestabat inimicus, praecipue una tantum
bacchabatur, ut in ejus fremitu tota tremeret basilica.
Postquam inde vir venerabilis Arnegisilus abbas basilicae
beatae reginae cum suis Monachis exivit, ad suam
vadens basilicam cursum implere, quam illa satis
dilexerat, ipsas post se mulieres audierunt clamantes,
Venite. Quae ingressae basilicam vociferantes
domnam Radegundem ut eis parceret supplicabant.
Una ex illis, quae gravius tribulabatur, jam ter quinos
habens annos ex quo eam spiritus nequam flagellabat,
cum matutina dicebatur, saeviens inimicus
vas quod invaserat, reliquit. Illa alia ad tertiam ante
ostium ipsius basilicae est liberata, et ultra nequissimus

hostis eis nocere non valuit. Quam larga est et
dives misericordia Dei quae suos vereri facit, et loca
requirit ipse virtutum largitor ac dispensator, ubi
per suos fideles suam ostendit potentiam. Ad basilicam
sancti viri sunt alii liberati, alii vero basilicae
domnae Radegundis sunt directi: ut sicut aequales
gratia erant, ita aequalis et virtus ostenderetur.
32.
Quis male habens, quamvis vita desperatus, si
pallam subteriorem custos ejusdem sacri sepulcri intinxit
in calice aquae, et dedit ei febricitanti poculum,
non statim ut bibit ante sanctum ejus sepulcrum
jacens sopor accessit, morbus recessit? Christo largiente
omnibus diebus in nomine ipsius Domini Jesu-Christi
ibi multae virtutes fiunt, unde recessit. Nos
quoque etiam fideli devotione et sedulitate debita

veneramur in terris, cujus anima confidimus, gaudemus
et gloriamur quod praefulgeat in caelis, ipso
praestante qui cum Patre et Spiritu-sancto vivit et
et regnat in saecula saeculorum, Amen.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.