PL 72, col. 687

Epistola (Benedictus I), J. P. Migne

et non pluraliter nominatur? Si Trinitas non est,
cur Tobias filium suum cum in Rages civitatem cum
Raphaele angelo mitteret, benedicens eos, ita dixisse
docetur: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob,
ipse impleat benedictionem suam in vobis [(Tob.
VII)]
? Si unitas non est, quare, ipse impleat, dixit, et
non ipsi impleant, intimavit? Postremo, si Trinitas non
est, quare Dominus discipulos suos in nomine Patris
et Filii et Spiritus sancti universas gentes misit baptizare [(Matth. XXVIII)] ?
Si unitas non est, quare in
nomine, dixit, et non, in nominibus, praecipiendo
perdocuit? Si Trinitas non est, quare apostolus Paulus
ait: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia [(Rom. XI)]
?
Si unitas non est, quare, ex ipso, posuit,
et non, ex ipsis, astruxit? Si enim certo certius

volueris unitatem Trinitatis agnoscere, a saepe dicto
doctore gentium apostolo poteris universa condiscere,
et sequi catholicam fidem, et Arianorum pravitatem
respuere: Gratia Domini nostri Jesu Christi, inquit, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus. Ipsa
est Patris, et Filii; et Spiritus sancti
[(II Cor. XIII)]
.
Quomodo autem in Trinitate unum sunt? quia natura
atque ab invicem separari non possunt. Caeterum,
frater charissime, quae tua continebant scripta,
ex subjectis sententiis maxime omnia poteris colligere.
Necesse est, frater charissime, adesse divinum,
ubi humanum cessat auxilium. Et ut juxta
apostolum Paulum dicamus, licet verba replicemus,
quae ipse Timotheo scribit dicens: Ecclesia Dei vivi,
columna et firmamentum est veritatis. Et manifeste

magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum
est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis,
praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo,
assumptum est in gloria. Spiritus autem manifeste dicit,
quia in novissimis temporibus discedent quidam a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.