PL 72, col. 688

Epistola (Benedictus I), J. P. Migne

fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam
habentium suam conscientiam, prohibentium
nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum
cum gratiarum actione, fidelibus, et his qui cognoverunt
veritatem, quia omnis creatura Dei bona est, et
nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur.
Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi
Jesu, enutritus verbo fidei et bonae doctrinae, quam assecutus
es. Ineptas autem et inanes fabulas devita, et
exerce teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio
ad modicum utilis est. Pietas autem ad omnia utilis
est, promissionem habens vitae quae nunc est,
et futurae. Fidelis sermo et omni acceptione dignus.

In hoc enim laboramus et maledicimur, quia
speramus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum,
maximeque fidelium. Praecipe haec et doce.
Nemo adolescentiam tuam contemnat, sed exemplum
esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate,
in fide, in castitate. Dum venio, attende lectioni, exhortationi,
doctrinae. Noli negligere gratiam quae in te est,
quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum
presbyterii. Haec meditare, in his esto, ut profectus
tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et
doctrinae, insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum
salvum facies, et eos qui te audiunt [(I Tim. III)]
.
Fame enim nimis affligitur populus Romanus, qua
clade atque alii anxietatibus vexatus longam epistolam
minime scribere valui. Tempore congruo

denuoi (si necesse fuerit) mitte, et ea quae desideraveris,
sume. Deus te incolumen custodiat,
frater charissime. Amen. Data IV Nonas Aprilis,
Justino [ Labb., Justiniano] et Libio viris clarissimis
consulibus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.