PL 72, col. 694
Epistola II (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne
intelligit, vel ratiocinatur, secundum quod dicit Apostolus: Testis est enim mihi Deus, cui servio in spiritu
meo.
Quem dixit hic spiritum, alibi mentem appellat,
dicendo: Ego autem mente servio legi Dei. Et
iterum: Nos autem (inquit) sumus circumcisio, qui
spiritu Deo servimus.
Dicitur et spiritus vis quaedam animae mente inferior,
ubi cunctas imaginatur similitudines corporum,
secundum illud Apostoli: Orabo spiritu, orabo et
mente.
Dicitur et spiritus omnium animalium irrationalium,
secundum illud Genesis: Universaque (inquit) jumenta in genus suum, et omne quod movetur in terra
in genere suo, cunctumque volatile secundum genus
suum, universae aves, omnesque volucres ingressae
sunt ad Noe in arcam, bina et bina, ex omni carne
in qua erat spiritus vitae.
Et paulo post: Consumpta
est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum,
animantium, bestiarum, omniumque reptilium
quae reptant super terram; universi homines, et cuncta
in quibus spiraculum vitae est, in terra mortua sunt.
Videat igitur qui nullam creaturam dicit esse spiritum,
quantis testimoniis sacrarum Scripturarum
convincatur; et desinat dicere praeter Trinitatem
Domini, omne quod esse potest, corpus esse. Omne
videlicet corpus, et altum et latum, et longum est,
inveniat et dicat utrum tripedalis an quatripedalis
sit anima hominis vel spiritus angeli, dicat etiam ex
quo elemento habeat substantiam: exceptis quatuor
elementis, terra scilicet, et aqua, aere, vel igne,
unde alia compacta sunt corpora, dicat quintum aliquod
elementum unde angelo vel animae substantiam
det. Sed quia invenire non potest, fortassis
quia in elementis excellentior aer vel ignis est, aerem
aut ignem allegat naturam animae esse hominis, vel
spiritum angeli, et non pudet ut credatur inde esse
animam hominis, aut spiritum angeli, unde est corpus
pecoris vel hominis. Omne igitur corpus quod
vivit, ex quatuor elementis subsistit: corpus enim
proprie pertinet ad terram, humor ad aquam, aer ad
pulmones, quem accipiunt et reddunt tanquam folles,
ignis ad oculos.
Nec moveat quod diximus, omne corpus quod vivit,
cum et arbores vivant et oculos non habeant, nec
unde aerem accipiant et reddant. Certum est scilicet
quod ista non habeant; verumtamen et ipsae ex quatuor
elementis constare videntur. Quantacunque sit
proceritas arboris, nisi fixa radicibus continetur a
terra, arbor esse non potest, et nisi aqua ab aere
attracta per medullas arboris usque ad summitatem
fuerit perducta, vivere nullatenus potest; et nisi aer
ab igne fuerit calefactus, aquam levare non potest.
Denique ideo autumni frigore lapsa cadunt folia,
quia aer non sicut verno aut aestivo tempore calefactus
tantam vim habet, ut aquam ad superiora arboris
elevet, et viriditatem foliis servet; sed paulatim,
hiberno tempore succedente, frigefactus, aqua ad inferiora
descendens, arbor arescit.
Ergo non improbabiliter diximus omne corpus