PL 72, col. 695

Epistola II (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne

vivens ex quatuor elementis subsistere. Quocirca
absurdum est, et a veritatis regula alienum, ut anima
de aliquo elementorum horum credatur subsistere. Si omne peccatum
(dicente Apostolo) quodcunque fecerit
homo, extra corpus est, anima quae peccare potest
utique corpus non est, sicut Apostolus ipse ait: Corpore
absens, spiritu autem praesens, judicat hominem
in tanta terrarum longitudine disparatum, procul
dubio anima localis non est. Si corpus occidi potest,
anima, secundum quod Dominus in Evangelio ait,
occidi non potest; profecto anima quae occidi non
potest, corpus non est. Si anima imago Dei est (ipse
quippe dicit: Faciamus hominem ad imaginem nostram
et similitudinem nostram ), et fecit Deus hominem
ad imaginem suam, et Deus incorporeus est;
profecto anima, quae imago Dei est, corpus non est.

Porro si anima corpus est, imago Dei non est. Sed
quia verum est imaginem Dei esse animam, et contrarium
Scripturae sanctae dici non potest, anima
corpus non est.
Sed in defensione animarum corporearum illud
maxime astruere videtur, quod anima contineatur in
loco. Rogamus itaque respondeat a quo loco contineri
animam posse. Si a corpore suo, ergo melius
est corpus quod continet, quam anima quae continet
corpus. Verumtamen quia melius esse corpus anima
absurdum est dicere; ergo non anima continetur a
corpore, sed anima continet corpus. Si ab anima regitur,
si vivificatur, quanto magis et continetur?
Nec enim sic implet corpus quod continet, sicut uter
impleri videtur aqua, ut tantum interius sit, non exterius.

Tota igitur anima interius est, tota exterius,
tanta est in minore corporis parte, quanta in majore.
Si enim extrema corporis pars vel digito tangatur, tota
sentit. Et cum sensus corporis quinario numero dispertiti
sint, illa dispertita non est in sensibus: tota
itaque videt, tota audit; tota odorat, tota tangit, tota
gustat: et cum corpus movet ipsa per locum, non
movetur ipsa in loco.
Quocirca valde veraciter tres intelliguntur motiones
naturarum: una Dei, quae nec in tempore est,
nec in loco: alia spiritus rationalis, quae tantum in
tempore est. Sed forsitan respondebit: Ut quid requiritur
a me quanta anima magnitudine extendatur,
cum veraciter pateat, extra corpus suum esse non

posse, et secundum magnitudinem corporis animam
quantitate finiri? Ergo si juxta quantitatem corporis
quantitas est animae, tanto quisque debeat esse sapientior,
quanto fuerit corpore grandior. At vero
cum plerumque cernamus sapientiores esse minores,
quam corpore grandiores, non est animae secundum
corporis quantitatem quantitas. Porro autem, si tantam
magnitudinem habeat anima, quantam corpus; quomodo
in parvum corpus tantas corporum granditates
imaginum continet? An non omnes magnitudines civitatum
quas novimus, montium, fluminum, coeli et
terrae, vel reliquarum specierum animo continemus?
Quis etiam locus tam grandis animae cum tanta spatia
locorum continet? Sed quia ipsa corpus non est,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.