PL 72, col. 696
Epistola II (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne
omnia loca illocaliter continet. Si vas igitur a vase
contineatur, illud profecto minus est quod interius,
illud majus est quod exterius. Quomodo ergo anima,
sicut dicitur parvum corpus, tantas magnitudines
corporum continet? Et idcirco rite creditur anima,
quantitatem nullam, qualitatem habere ullam, Deum
nec quantitatem nec qualitatem habere: quia igitur
aequalis Deo non est, qualitatem habere; quia corpus
non est, quantitatem non habere.
Cum etiam cogitet, si potest, quid sit in geometriae
disciplina punctum, quid in linea, quae nullam
habet latitudinem, nullam altitudinem, sed solum
habet longitudinem; auferat etiam cogitationem
ab omnium rerum corporearum, quamvis minutissimarum,
usque ad filum araneae, quod pro modulo
suo et latitudinem et altitudinem habere dignoscitur.
Et cum intellexerit hanc lineam, quam diximus
non esse corpoream, intelligatque rem incorpoream,
intelligat corpus non esse; intelligat rem, quae regi
in corpore confirmatur, corpus esse non posse. Apostolus
enim ait: Quos praescivit praedestinavit conformes
fieri imaginis Filii ejus. Intelligat igitur quod
Apostolus ait: Qui adhaeret meretrici unum corpus
efficitur; qui autem adhaeret Domino unus spiritus
est.
Quapropter secundum rectae fidei catholicae veritatem,
credimus Dominum incorporeum fecisse aliqua
incorporea, aliqua corporea, praeposuisse in
genere corporearum rerum rationalia irrationabilibus,
intelligibilia non intelligentibus, justa injustis,
recta pravis, immortalia mortalibus. In genere
igitur rerum corporearum, sensibilia insensibilibus,
viventia non viventibus, coelestia terrestribus, masculinum
feminino, maxime valentem minus valentiori.
Sed haec dicimus ostendentes quid habeat ordo
naturae, non quid nostrum asserat commodum. Quis
non etiam malit habere panem quam sorices, gemmam
quam famulam? et plerumque etiam amplius
appenditur equus quam servus, dum scilicet utilitas
appenditur, non ordo creantis.
Sed jam vel nunc accipiat, charissime frater, qui
te minime audire detractat, sanctum atque egregium
praedicatorem antistitem Augustinum: et licet pene
in omnibus opusculis suis, ubi eum causa exegit,
animam vel angelum instruat incorporeum, verumtamen
quia angustia temporis (sicut jam diximus)
coarctat, libros ejus nec vobis transmittere, nec nobis
legere vacat, pauca etiam quae nobis ex libris ejus
ad incorporalitatem animae aut angeli astruendam in
mentem veniunt, scribere curavimus. In libro igitur
qui titulum habet, De summo bono, supra memoratus
antistes: « Omnis natura (inquit) aut spiritus aut
corpus est; spiritus incommutabilis Deus est, spiriritus
commutabilis facta natura, sed corpore melior. »
In libro etiam de Virginitate sanctae Mariae, quem
ad Volusianum scripsit: « Si autem (inquit) quidam
rationem reddi sibi flagitant, quomodo Deus homini
permistus sit, ut una fieret persona Christi; cum