PL 72, col. 697
Epistola II (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne
hoc simul fieri oportuerit, quasi rationem ipsi reddant
de re quae quotidie fit, quomodo misceatur
anima corpori, ut una persona fiat hominis. Nam
sicut in unitate personae anima utitur corpore, ut
homo sit; ita in unitate personae Deus utitur homine
ut Christus sit. » Et post paululum dicit:
« Persona hominis mistura est animae et corporis;
persona autem Christi mistura est Dei et hominis. »
Et post paululum: « Verumtamen duarum incorporearum
rerum commistio facilius credi debuit, quam
unius incorporeae et alterius corporeae. Nam si anima
in sua natura non fallitur, incorpoream se esse
comprehendit. Multo magis incorporeum est Verbum
Dei, ac per hoc Verbi Dei et animae credibilior debet
esse commistio, quam animae et corporis. Sed in
nobis ipsis experimur illud, in Christo credere
jubemur: si autem utrumque nobis inexpertum
credendum praeciperetur, quid horum citius crederemus?
Quomodo non fateremur duo incorporea,
quam unum incorporeum alterumque corporeum
facilius potuisse misceri? » Haec disputatio vera
ratione plenissima magni antistitis incredulos provocans
ad fidem ducet: ut scilicet sicut credunt animam
incorpoream corpori, ut una persona fiat hominis,
potuisse misceri; multo facilius credere
debent Verbum Dei incorporeum, incorporeae animae
potuisse misceri.
In libro etiam de Origine animae, quem ad sanctum
Hieronymum presbyterum scripsit, incorpoream
quoque esse animam inquit: et si difficile tardioribus
persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum.
Haec verba beati Augustini ostendunt illos non posse
intelligere animae incorporalitatem, qui ingenio
pusillo non valent sejungere corporea ab incorporeis
rebus: quia scilicet tantum corporis sensibus dediti,
nihil esse existimant quod non per sensus corporis
percepisse meminerint. Scripsit autem idem egregius
Doctor librum de quantitate animae, multis et multiplicibus
disputationibus refertum, in quo inter caetera
de incorporalitate animae disputat. « Non enim,
ait, ullo modo, aut longa, aut lata, aut quasi valida
suspicanda est anima corporea. » Ista sunt, ut mihi
videtur, et de consuetudine corporum sic animam
quaerimus, ideoque bene praecipitur etiam in mysteriis,
ut omnia corpora contemnat, universoque
huic mundo renuntiet, qui, ut videmus, corporeus
est, quisquis se talem reddi desiderat, qualis a Deo
factus est, id est similis Deo. Non enim alia salus
animae est, aut renovatio, aut reconciliatio auctori
suo.
Claudianus, vir disertissimus, edidit libros de Incorporalitate
animae tres, omni eloquentiae splendore
fulgentes: in quibus inter caetera ingenii sui documenta
praeclarissima: « Omne, inquit, illocale incorporeum
quoque est. Porro vita corporis anima
est, et in corpore vivit; et tam vivit anima in parte
corporis, quam in toto corpore; tantum ergo vitae in
parte corporis est, quantum in toto corpore, et vita
haec anima est: nec locale est quod tam magnum est