PL 72, col. 699

Epistola II (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne · Epistola III (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne

quantum quivimus ex opusculis eorum memoria retinere,
scripta per vos notescenda mandavimus.

Inter varias tribulationum angustias non nos piguit,
cogente charitate Christi, haec qualiacunque
sunt, ad Sanctitatem vestram verba dirigere, insinuantes
accepisse nos litteras tuas, et de vestrae
sospitatis bono gavisos. Sed in id non minime contristati
sumus, quod litteras cujusdam, quas ad nos
direxistis, sicut tuae indicant litterae, susceperis, et
de tribunali populis eas feceris annuntiari. Ego enim
mox a te transmissas accepi, in praesentia ipsius
perlatoris exordium litterarum ipsarum legens; et
non patienter ferens, nec dignum ducens naenias
ipsas perlegere, statim scidi, et eas in terram projeci,
admirans quod his credulus fueris, et post prophetarum
vaticinia, et Christi Evangelia, apostolorumque
ejus Epistolas, nescio cujus hominis litteras

sub nomine Christi factas, ejus esse credideris; ubi
nec sermo elegans, nec doctrina sana poterit reperiri.
In principio ipsius epistolae legimus ut dies Dominicus
colatur. Quis enim Christianus, non propter
ipsum diem, sed propter resurrectionem Domini
nostri Jesu Christi, eo quod in ipso a mortuis resurrexit,
reverendissimum non habeat? Sed, quantum
sentio, ideo novus iste praedicator hoc dicit, ut nos
judaizare compellat, ut nullus sibi in eodem die
necessaria victus praeparet, aut viam ambulet. Sed
hoc quam pessimum sit, Sanctitas tua perpendat.
Utinam populus Christianus si die ipso ecclesiam non
frequentat, aliquod operis faceret, et non saltaret.
Meliusque erat viro hortum facere, iter agere, mulieri

colum tenere, et non, ut dicitur, ballare, saltare,
et membra a Deo bene condita saltando male

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.