PL 72, col. 700
Epistola II (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne · Epistola III (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne
Quod si his noluerit assentire, nec plurimorum testium,
si producti fuerint, assentire curabit.
torquere, et ad excitandam libidinem nugatoribus
cantionibus proclamare.
Absit ergo a Sanctitate tua hoc credere, ut epistolae
nunc nobis mittantur a Christo. Sufficiat enim quod
locutus est in prophetis per se ipsum, et per suos
apostolos. Nam et his non litteras transmittebat e
coelo, sed Spiritu sancto eorum corda replebat. Exceptis
enim decem praeceptis, quae in tabulis lapideis
mirabiliter data sunt, ad nullum prophetarum aut
apostolorum Epistolae missae sunt de coelo. Non igitur
credas quae nunquam facta leguntur: quae etsi
facta essent, post praedicationem Evangelii jam necessaria
non sunt. Et si forte ipsum nomen novum te
delectavit, quia ipsa epistola, sicut simulator scripsit,
de coelo descendit super altare Christi in memoria
sancti Petri apostoli, scito diaboli esse figmentum,
et omnem scripturam divinam, epistolam, aut
epistolas esse coelestes, et ad nos de coelo fuisse
transmissas.
Emendet ergo quod temere credidit Sanctitas tua,
et in praesentia populi ipsam epistolam, si est penes
te, rescinde: et hoc te poeniteat quod de tribunali
eam feceris recitari, beati apostoli sequens doctrinam,
quod inter caetera ad Galatas scripsit: Si quis
evangelizaverit vobis praeter id quod accepistis, anathema
sit. Sed et illud Evangelium omnis lex et prophetae
usque ad Joannem prophetaverunt. Deinceps
si qua nova vel inusitata divulgata fuerint, omnino
abjicienda et detestanda Sanctitas tua noverit. Ora
pro nobis, domine sancte et in Christo charissime
frater.