PL 73, col. 283

Vita S. Abrahae (Ephraem Edessensis; Auctor incertus), J. P. Migne

de eo historiam texere, cum imaginem virtutum ejus considero. Ecce enim conversatio quidem viri
perfecta est optima, ego vero infirmus et rusticus. Equidem imago virtutis ejus admiranda ac splendida,
colores autem verborum quibus depingenda est, admodum tristes ac tetri sunt. Attamen licet imperitus, vel
ex parte tentabo, quanquam comprehendere, perfecte non valeam, enarrabo tamen, inquantum sufficio de
eodem viro disserere; quoniam qui secundus Abraham meruit nuncupari, non facite humano ore potest
referri. Exstitit enim nostris temporibus, angelicam vitam in terris agens. Acquisivit autem patientiam,
quasi adamas fortissimus, per quam coelestem gloriam adipisci meruit. Et quia a juventute castitatis pudicitiam
conservavit, templum sancti Spiritus factus est, tanquam sanctificatum vas; et ita semetipsum exhibuit
Deo, ut eum habitatorem in mentis suae hospitio haberet.
VITA.
CAPUT PRIMUM.--Hic itaque beatus Abraham habuit
parentes valde locupletes, qui eum tenere ac
supra modum diligentes, ita ut etiam affectum humanum
eorum dilectio transcenderet, desponsaverunt
ei puellam adhuc in pueritia constituto, exspectantes
ac desiderantes in aliqua eum dignitate saeculari
proficere. Sed hic longe aliter sentiens, in ipso
primo adolescentiae gradu ecclesiarum conventicula
jugiter frequentabat; et quaecunque ibi ex divinis
Scripturis recitabantur, aurem libenter accommodans
audiebat, et in cordis sui memoriam ita recondebat, 145
ut etiam cum absens esset ea quae didicerat
meditatione intentissima ruminaret. Cumque memorati
parentes ejus tempus nuptiarum propinquabile
judicarent, compellebant eum matrimonii vinculis

obligari. Sed cum haec ille primo renueret, postmodum
molestiam eorum jugem sedulamque non
ferens, pudoris verecundia superatus, acquiescere
perurgetur. Cum itaque, celebratis nuptiis, sponsa
die septimo in thalamo resideret, repente quasi
lux quaedam in corde ejus divina gratia refulsit, quam
veluti ducem quemdam sui voti inveniens, illico
exsiluit, et secutus est, et ab urbe egreditur.
CAP. II.--Duobus autem fere millibus procul a
domo sua cellulam vacantem reperit: ubi se constituens,
et glorificans Deum cum ingenti laetitia permanebat;
stuporem vero maximum, tam parentibus
suis quam vicinis, de hoc facto incusserat. Qui
exeuntes, in diversa dispersi, ubique Dei hominem
requirebant. Post dies autem decem et septem in

memorata cellula eum orantem reperiunt. Beatus
autem vir, cum eo stupore perculsos aspiceret: Quid
me, inquit, vos admirantes aspicitis? Glorificate
potius misericordissimum Deum, qui me ex coeno
iniquitatum mearum eripuit; et orate pro me, ut
jugum hoc suavissimum, sub quo me indignum suscipere
dignatus est Dominus, usque in finem valeam
bajulare, conversationemque meam beneplacitam
secundum voluntatem ejus possim in omnibus
coaptare. Qui cum omnes eum audientes, respondissent
Amen, deprecatus est eos ne ei vellent crebro
molestiam obtentu visitationis inferre. Quibus
recedentibus, aditum cellulae suae obstruxit: et concludens
semetipsum intrinsecus, parvissimum fenestrae
foramen reliquit, per quod alimenta die consueta
reciperet.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.