PL 73, col. 284

Vita S. Abrahae (Ephraem Edessensis; Auctor incertus), J. P. Migne

Itaque mentem ejus remotam a turbulentis interpellationibus,
divina gratia illustrabat; proficiensque
quotidie in optima conversatione, primum quasi
fundamentum vitae suae continentiam possidebat;
necnon vigiliis et orationibus, cum fletu et humilitate
atque charitate, studebat. Cumque per omnem locum
de eo sancta opinio divulgaretur, cuncti audientes,
ad videndum eum, et ut aedificarentur ab eo, undique
confluebant. Sermo quoque ei sapientiae ac
scientiae et consolationis a Deo affluenter datus est,
qui in mentibus audientium quasi luminare lucidissimum
radiabat.
CAP. III.--Contigit autem anno duodecimo renuntiationis
ejus, ut parentes ejus ex hac vita recedentes,
aurum ei copiosum praediaque magna relinquerent.

Qui rogans amicum quemdam admodum
sibi charum, ad distribuenda universa indigentibus
ac pupillis officium religiosum illi injungit, ne ipsius
orationibus impedimentum hujus rei gratia gigneretur.
Et cum hoc fecisset, securus animo et mente
quieta permansit. Hoc enim bono viro maximum
studium erat, ut cor ejus nullis terrenis negotiis
vinciretur; et idcirco super terram nihil aliud possidebat,
excepto uno sago, unaque nihilominus tunica
cilicina qua utebatur Caucum quoque permodicum,
in quo edere seu bibere solitus erat,
habebat; necnon et unum psiathium, in quo
cubitare consueverat. Cum his autem omnibus humilitatem
supra modum et charitatem ad omnes
aequaliter possidebat; nec proponebat in honore locupletum

pauperi, nec principem subjecto, vel nobilem
ignobili praeferebat; sed omnes similiter diligens,
honorabat universos, sine cujusquam acceptione
personae. Nec aliquando quemquam procaciter increpabat,
sed erat sermo ejus charitate et suavitate
conditus. Quis audiens ejus eloquium, satiari potuit
aliquando de his quae aliquando ex sermonis ejus
dulcedine proferebantur? vel quis vultum illius,
sanctitatis imaginem praeferentem, respiciens, non
magis videndi eum saepius desiderium sumpsit? In
omni tempore, abstinentiae suae regulam quam semel
arripuit, non mutavit: quinquaginta annos institutum
proprium, omni alacritate complevit, et ob
nimium amorem ac desiderium quod habebat in
Christo, omne aevum temporis illius quasi dies paucimos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.