PL 73, col. 285

Vita S. Abrahae (Ephraem Edessensis; Auctor incertus), J. P. Migne

reputabat; et totus rigor acerrimae conversationis
ejus apud eum pro nihilo videbatur.
CAP. IV.--Erat autem haud procul ab urbe illa
vicus admodum spatiosus ac magnus, in quo universi
pariter a minimo usque ad maximum pagani crudelissimi
existebant, quos ab idolorum cultu nullus
omnino valebat avertere. Nonnulli quidem presbyteri
et diaconi, in hoc ipsum illic ordinati et directi ab
episcopo, sine ullo salutis eorum fructu recedebant,
nequaquam afflictionis ferentes laborem: quia non
solum non suaderi et ad consensum animus eorum
ferox non poterat flecti, verum etiam persecutiones
in eos qui se monebant ac seditiones vehementissimas
concitabant. Sed turba nihilominus monachorum
semel atque iterum adire nitentes, nihil penitus

pro conversione eorum agere potuerunt. Porro una
die residens cum clericis suis episcopus, beatissimi
hujus viri habuit mentionem, dixitque ad eos: Ego
talem virum temporibus 146 meis videre non potui,
ita in omni opere bonitatis perfectum, et sic cunctis
virtutibus adornatum, in quo elegit Deus habitare,
ut habetur nunc sanctissimus Abraham. Respondentes
autem clerici verum esse eum Dei famulum monachumque
perfectum affirmabant. Et episcopus: Volo,
inquit, eum in vico illo gentilium ordinare presbyterum;
potest enim eos patientia ac nimia charitate
ad Deum convertere. Et consurgens protinus, ad
cellulam sancti viri cum suis proficiscitur clericis.
Cumque salutasset eum, statimque de gentilibus vici
illius insinuat, ut ad eos ob salutem eorum pergeret

rogans. Qui cum audisset, tristis vehementer effectus,
ait ad episcopum: Quaeso, inquit, Pater sanctissime,
permitte mihi ut meas iniquitates defleam, neque
hujusmodi negotium infirmo et exiguo existenti injungas.
Ad quem rursus episcopus dixit: Per Dei
gratiam, inquit, potens es; ne velis ergo in hac bona
obedientia fieri cunctabundus. Cui vir beatus iterum
respondens dixit: Obsecro sanctitatem tuam ut me
mala mea plangere permittas. Et ait ad eum episcopus:
Ecce totum mundum et quae in eo sunt reliquisti,
et vitam crucifixam amplexatus es; attamen
cum haec universa compleveris, agnosce te obedientiam,
quae cunctis virtutibus eminet, non habere.
Haec ille cum audisset, coepit flere amare, dicens ad
eum: Quid sum ego, canis mortuus [(I Reg. XXIV)] ?

et quae est vita mea, quoniam talia de me, o sanctissime
Pater, judicasti? Cui ait episcopus: Ecce hic
residens, tuam solummodo salutem acquiris; ibi
autem plurimi per te, divina gratia operante, salvandi
sunt, quoscumque ad Dominum Deum converteris.
Considera itaque unde ampliorem mercedem
habeas, utrum si teipsum salvaveris solum, an si
plurimos tecum ad salutem adduxeris. Tunc beatus
vir Dei flens, ait: Fiat voluntas Domini; verumtamen
propter obedientiam, quocunque jusseris,
pergam.
CAP. VI.--Educens ergo eum de cellula in civitatem
illico introduxit; ibique per impositionem
manus presbyter ordinatus, statim ad vicum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.