PL 73, col. 286

Vita S. Abrahae (Ephraem Edessensis; Auctor incertus), J. P. Migne

paganorum sine mora dirigitur. Quo dum sanctus
Abraham pergeret, precabatur Dominum, dicens:
Clementissime ac benignissime Deus, respice infirmitatem
meam, gratiamque tuam coelestem ad meum
praesidium dirige, ut glorificetur nomen tuum sanctum.
Perveniens autem ad vicum, vidensque omnes in
insania idolatriae vehementer esse delentos, ex imo
pectore ingemiscens, graviter flevit; et elevans oculos
suos ad coelum, dixit: Tu solus qui sine peccato
es, Deus, ne despicias opera manuum tuarum. Festinanterque
direxit nuntium in civitatem ad amicum
illum charissimum sibi, ut pecuniam ex reliquiis
patrimonii sui afferret. Quam cum accepisset, inter
paucos dies construxit ecclesiam. Et velut sponsam
optimam, multo eam mirificoque decoravit ornatu.

Attamen dum aedificaretur, quotidie homo Dei per
media simulacra gentilium transiens, nihil penitus
loquebatur, nisi in corde suo orabat solummodo,
gemitusque cum fletu mittebat ad Dominum. Postquam
vero ecclesia est consummata, quasi munus
quoddam cum multis lacrymis obtulit Deo; ibi genubus
positis, has preces suppliciter in sua oratione
profudit: Tu, inquiens, omnipotens Fili Dei vivi, qui
totum mundum erroris depressum caligine, ad cognitionem
luminis tui per tuam praesentiam deduxisti,
hunc quoque populum tuum dispersum congrega in
sinum Ecclesiae tuae, et illumina oculos mentis eorum,
ut respuentes simulacrorum culturam, te solum
amatorem hominum ac benignum Deum cognoscant.
Cumque hanc orationem finisset, continuo egressus

ab ecclesia, perrexit ad templum gentilium,
arasque eorum et simulacra manibus suis evertit atque
destruxit. Quod factum cum cerneret turba gentilium,
quasi agrestes ferae insiliunt, eumque laceratum
multis verberibus fugaverunt. Ipse autem clam
nocte in ecclesia residens, plagarum suarum lacerationem
non curans, sed tantummodo cum fletibus ac
gemitibus, ut salvi fierent, Dominum precabatur.
Facto autem mane advenientes pagani, inveniunt hominem
Dei orantem; et nimio stupore perculsi,
quasi enei quidam effecti sunt. Unde et ad ecclesiam
quotidie veniebant, non tamen orationis
gratia, sed ut oculis suis ecclesiae contemplantes ornatum
ac pulchritudinem, delectarentur. Coepit itaque
quadam die vir beatus Abraham deprecari eos,

ut agnoscerent Deum. Illi vero saeviores effecti, fustibus
eum quasi lapidem quemdam atque exanimem
ceciderunt; et deinde, pedibus ejus fune ligatis, extra
vicum traxerunt, lapidibus obruentes; mortuumque
eum arbitrantes, seminecem reliquerunt.
Media autem nocte in semetipsum reversus, coepit
flere vehementissime, ac dicere: Ut quid, Domine,
despexisti humilitatem meam, et quare faciem tuam
avertis a me? et cur repellis animam meam, et despexisti,
Domine, opera manuum tuarum? Et nunc,
Domine, respice super servum tuum, et exaudi deprecationem
meam, et corrobora me; 147 et absolve
servos tuos a vinculis diaboli, et praesta eis ut
cognoscant te quoniam tu es solus, et praeter te non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.