PL 73, col. 343
Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),
mittens per totam civitatem eosdem Dei amicos,
oeconomos et cancellarios, et reliquos quibus
erat dispositio civitatis credita, non permisit mensuram
qualemcunque, vel pondus parvum vel magnum
in tota civitate; sed omnia in una Campana statera,
modio et artabe, vendere et emere contestabatur,
scribens in subscriptione sua conditionem
per omnem regionem, habentem formam hanc:
« Joannes humilis et exiguus servus servorum Domini
nostri Jesu Christi, omnibus sub paupertate
nostra degentibus, quique ab eodem Domino et Deo
nostro regimini, haec: Egregio beato Paulo, per eum
qui in eo loquebatur, Christum jubente, et omnibus
legem ponente, Obedite praepositis vestris et subjacete
eis; ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro
animabus vestris reddituri [(Hebr. XIII)] : credit tantillitas
mea, verbo divino obedientes vos, suscipere
petitiones nostras ut ex Deo, et non ex homine; unde
hoc sciens, moneo charitatem vestram, ut nequaquam
in quopiam vestrum appareat hujuscemodi
praevaricatio. Denique, ut ait divina Scriptura, Stateram
magnam et parvam odio habet Deus [(Prov. XI)] .
Si vero quis apparuerit post praesentem subscriptionis
nostrae conditionem, istiusmodi crimen incidens,
universas facultates suas indigentibus, non volens,
sine mercede, apponet. » Ergo, ut dignum memoria,
et hoc ipsum publicum praeceptum hic ponere festinavimus.
CAP. IV.--
Relatum est autem aliquando huic divinitus
sapientiam consecuto, quod per xenia ecclesiae
rectores empti personas acciperent circa dispositiones
captivorum. Quos nihil negligens, convocavit;
et neminem penitus exasperans, superauxit mercedes
quae eis prius dabantur, ponens verbum, quatenus
munera a quolibet omnimodis non acciperent: Quoniam,
inquit, ignis consumet domos munera accipientium.
Ex tunc igitur per gratiam Dei abundaverunt
domus eorum, ita ut quidam ex eis additae sibi
mercedis quantitatem dimitterent.
CAP. V.--
Discens vero aliquando iterum ille ter
dives, quod quidam injuriam paterentur ab adversariis
suis, et volentes adire eum, timore cancellariorum
et ecclesiae defensorum atque ei astantium
prohiberentur, consideravit tale quid Deo acceptum
negotium; et quarta et sexta feria publice ponens
sellam et duo scamna, sedebat ante ecclesiam, colloquens
quibusdam strenuis viris, aut sancta Evangelia
prae manibus tenens, nullum tanti obsequii appropinquare
sibi permittens, excepto uno defensore
ecclesiae, licentiam et confidentiam dare festinans se
adire volentibus; quibus et confestim quod dignum
erat, per ecclesiae defensores faciebat; et praecipiebat
ut nemo eorum gustaret, quoadusque ordinarent
capitulum. Et audientibus dicebat: Si nos homines
existentes, permissionem semper pro petitionibus
nostris habemus ingrediendi domum Dei, et petitiones
nostras notas facere ei, videlicet intractabili ac
omni creaturae supereminenti, atque operam damus
quo preces nostrae impleantur, nec non et rogamus