PL 73, col. 344

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

eum, ne tardet, sed illud Prophetae dictum protinus
exclamamus: Cito anticipet nos misericordia tua,
Domine [(Psal. LXXVIII)] ; quomodo, putas, nos conservorum
nostrorum petitiones cum omni festinatione
debemus peragere, memores Domini dicentis: In qua
mensura mensi fueritis, remetietur vobis [(Matth. VII)] .
Et Prophetae iterum perhibentis: Quemadmodum
perfecisti, erit tibi? Una ergo dierum simili modo hic
mirabilis procedens, et in solito loco praesidens usque
ad horam quintam, et nemine accedente, moestus
et collacrymans recessit; nullo autem audente eum
interrogare causam moeroris, sanctus Sophronius ait
ad eum secreto (illic enim erat tunc): Quae causa est,
Dei curator, retinentis animum tuum sanctum tristitiae?
omnes quippe nos repente conturbavit. Qui dixit

ei mansueta voce: Hodie humilis Joannes qualemcunque
mercedem a quopiam non habuit, neque
Christo pro innumeris peccatis ejus aliquid obtulit,
sicut nec aliquando. Cui sanctus Sophronius divinitus
inspiratus, respondit (mox enim intellexit causam
ob quam idem tristabatur patriarcha): Hodie
quidem gaudere et laetari 182 oportet, beatissime;
veraciter enim beatissimus es, ita pacificans a Christo
creditum tibi gregem, ut nullam habeat contra
proximum suum litem aut dubietatem, sed velut
angelos sine litigio et sine judicio homines esse fecisti.
Ille autem vere mitis pastor, credens quod
dictum erat verum esse, oculos in coelum extendens,
dicebat: Gratias ago tibi, Deus, quia et immeritam
pusillanimitatem meam sacerdotio fungi, et me exiguum

et peccatorum, sacerdotem tuum vocari, et
pascere rationabilem gregem tuum dignatus es. Mox
ergo pusillanimitate omni deposita, gaudium in humilitate
multum illi adfuit. Hunc vero (ut quidam
aiunt) in hoc imitatus est Constantinus, qui post
Heraclium imperatorem exstitit, cujus et filius erat.
CAP. VI.--
Hujus sancti patriarchae temporibus
ascendentes Persae captivaverunt et depraedati
sunt Syriam. Itaque pene omnes qui effugiebant
manus Persarum, ad nomen hujus ter beati, tanquam
ad portum sine fluctu accurrebant, ab eo et ipsi
suffragio et susceptione perfrui postulantes. Quos
beatus iste hospitio recipiebat, et consolabatur non
tanquam captivos, sed quasi natura veraciter fratres.
Continuo ergo plagatos quidem et infirmos in xenodochiis

et nosocomiis fecit recumbere, praecipiens
curam eis et medicinam gratis impendi; et tunc
recedere, quando unusquisque eorum propria voluntate
vellet. Eorum vero, qui cum sani essent et egeni,
veniebant ad rogam, masculis quidem singulas
siliquas dabat; mulieribus autem et puellis,
tanquam infirmioribus membris, binas. Venientibus
autem quibusdam indutis ornamentis aureis et dextralibus,
et quaerentibus eleemosynam, referebant de
eis patriarchae hi quibus erat roga credita. Ad quos
beatus ille torvo oculo ac severa voce usus, quanquam
mitis esset et visus hilaris, dixit: Si quidem
humilis Joannis, imo Christi dispensatores vultis
esse, divino praecepto sine calliditate obedite, dicenti:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.