PL 73, col. 345

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

Omni petenti te da (Lucae VI). Si autem venientes
curiose investigaveritis, Deus curiosorum
ministrorum non indiget, neque humilis Joannes. Si
enim quae dantur mea existerent, et mecum nata
essent, fortasse bene in meis tenax existerem. Si
vero quae dantur Dei sunt, utique in suis praeceptum
suum custodiri vult. Si autem ex incredulitate aut
modica fide illud timetis, ne forte multitudo eorum
quibus dantur, superet introitum pecuniarum, ego
vestrae pusillae fidei communicari non patior. Etenim
si beneplacito Dei actum est ut essem ego indignus
dispensator ejus munerum, si totus mundus congregaretur
Alexandriae eleemosynae indigens, immensos
thesauros Dei non angustabunt, neque sanctam ecclesiam.
CAP. VII
.--Cumque istos dimisisset, universam
quae circumdederat illos defectionem et modicam
fidem scindens, loquebatur his qui ei consedebant,
et admirabantur de a Deo data ei compassione: Cum
essem, inquiens, in Cypro adhuc juvenis quasi annorum
quindecim, video una noctium in somnis puellam
quamdam, cujus species supra solem splendebat,
ornatam supra omnem humanum sensum, quae venit
et stetit ante lectum meum, et pulsavit me in latere.
Expergefactus vero, video eam in veritate stantem,
et aestimavi eam esse mulierem; figura igitur crucis
signatus, dixi ei: Quae es tu? et quomodo ausa es
intrare super me dum dormirem? Habebat et coronam
de olivarum ramis super caput suum. Tunc illa
hilari vultu et subridendo labiis dicit mihi: Ego sum

prima filiarum regis. Cumque haec audissem, statim
adoravi eam. Tunc dicit mihi: Si me possederis
amicam, ego te ducam in conspectu imperatoris.
Etenim nemo habet potestatem apud eum,
sicut ego. Ego quippe feci eum in terris hominem
fieri et salvare homines. Et haec dicens, disparuit.
Ego vero in memetipsum reversus, intellexi visionem,
et dixi: Credo, Compassio ac Eleemosyna est,
et ideo habet in capite ex olivae foliis coronam. Etenim
veraciter compassio et benignitas erga homines
Deum carne vestiri fecit. Statim ergo vestivi me, et
nullum domus meae excitans, in ecclesiam abii. Erat
enim jam aurora. Et cum irem obviam fratri frigore
vexanti, expoliavi me indumento caprino, et
dedi ei, dixique intra me: Ecce in hoc sciam si utique

vera est visio quam vidi, an daemoniaca. Et veritate
testante, nec dum ecclesiam comprehenderam,
et subito obvians mihi quidam, albis indutus vestibus,
dat mihi ligaturam centum numismatum,
dicens: Accipe haec, frater, et dispensa ut vis. Ego
autem prae gaudio statim haec suscipiens, reversus
sum, volens reddere ei ligaturam illam, quasi nihil
indigens, et amplius non vidi aliquem. Tunc dixi
mihi: Veraciter non erat phantasia. Ex illa ergo
hora saepe dabam aliquid fratribus, et dicebam:
Videbo si mittat Deus mihi, ut dixit, centupla. Et
cum tentassem Dominum, malefaciens, et satisfactus
essem diversis modis per eas res, dixi: Cessa, misera
anima, tentando intentabilem. Tot igitur certitudines

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.