PL 73, col. 349

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

ergo descendens patricius legeret superscriptiones
lagenarum, insinuat patriarchae ut sibi mitteret de
tali melle, quo ad opus suum uteretur. Noverat enim
eum mali esse immemorem. Ascendente igitur qui
lagunculas habebat creditas, et responsa reddente,
et indicante pecunias esse pro melle in vasis, statim
vere mitis pastor misit ei unam lagunculam, superscriptam
MEL OPTIMUM, faciens ei et pittacium,
continens ita: « Dominus qui dixit: Non te deseram
neque derelinquam [(Hebr. XIII; Jos. I)] , sine mendacio
est; et Deus verus; idcirco Deum, qui omnibus
escam et vitam praebet, homo corruptibilis constringere
non potest. Vale. » Praecepit autem abeuntibus
et portantibus lagunculam, ut dicerent ei ut
ante se faceret eam aperiri, et dicerent ei quod omnes

quas viderat deferri lagunculas pecuniis essent
pro melle repletae. Contigit 185 ergo sedente eo ad
mensam, ut nuntiaretur adesse eos qui lagunculam
portabant, et pittacium patriarchae. Ascendentibus
itaque eis, cum vidisset unam tantum lagunculam,
dixit eis patricius: Dicite ei: Credo, domine, magnam
iracundiam adversum me retines, nam unam
solam non mitteres mihi. Tradito autem pittacio
eodem, et bullam dissolventibus, et evacuantibus
coram omnibus pecuniam, agnovit et reliquas
lagunculas, quas vidit, similiter plenas esse. Cum
ergo legisset quod homo corruptibilis Deum constringere
non posset, compunctus de sermone, dixit: Et
vivit Dominus, neque Niceta constringet eum, homo
etenim et ipse peccator et corruptibilis est. Et relinquens

mox prandium, et sumens secum quotquot
pecunias ab honorando Patre abstulerat, et lagunculam
quae ab eo transmissa fuerat, et de suo centenaria
tria, apprehendit honoranda ejus vestigia,
nullo in obsequium proprium sumpto; sed in humilitate
multa ascendens, rogabat eum, quasi aliis accusantibus
motum, indulgentiam a Deo exposceret,
satisfaciens ei quod etsi poenitentiam ei daret,
prompte hanc susciperet et custodiret. Admirans autem
archiepiscopus velocem viri conversionem, nihil
de commisso conquestus est, sed et magis consolabatur
eum verbis consolatoriis. Talis autem amborum
confirmata est ex tunc a Deo charitas, ut compater
supradicti fieret patricii.
CAP. XII.--
Qui Abraham in hoc quod expediebat

tentavit, ut ejus fidem soli Deo cognitam universus
mundus discens imitaretur [(Gen. XXII)] , tentavit et
memorabilem istum Joannem. Modus autem illius
tentationis forma utilitatis sanctis ejus ecclesiis
exstitit. Est autem forma haec: Inaestimabili multitudine
fugientium a Persis, sicut jam dictum [(Supra
c. 6)] , et adveniente Alexandriam, et sterilitate
multa ciborum facta, eo quod non subiret fluvius
Nilus secundum consuetudinem, et auro cuncto erogato
quod possederat patriarcha, misit, et mutuo
accepit a multis philochristis circa decem centenaria.
Et his iterum consumptis, et adhuc fame manente,
et de caetero mutuum dare ei nullo volente,
sed omnibus pertinaciam famis timentibus, et necessitate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.