PL 73, col. 350

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

compresso eorum qui ab eo alebantur, et in
multa cura et oratione beato perseverante, sensit
quidam civitatis habitator eam quae circumdederat
sanctissimum illum ariditatem et omnimodam egestatem:
bigamus existens, desiderat diaconus sanctae
ecclesiae fieri. Et per necessitatem quae sanctum
undique circumdederat, volebat suadere ei ut eum
consecraret; fecitque ei deprecationem, continentem
ita (in facie quippe ei non audebat tale aliquid dicere):
« Sanctissimo et ter beato Patri patrum Joanni
vicario Christi, deprecatio et postulatio a Cosma
indigno servo servorum sanctitatis vestrae. Ediscens,
sanctissime domine, quae obtinet honorandum caput
tuum secundum permissionem Dei, imo pro peccatis
nostris, escarum penuriam, non justum existimavi

servus tuus, in refectione conversari, domino meo
in subtilitate manenti. Sunt igitur indigno servo
tuo frumenti ducenta millia modiorum, et auri librae
centum octoginta, quas rogo dari Christo per te
dominum meum: tantum ego indignus in ministerio
vestri diaconatu frui merear, ut per talem cum te
domino sancti altaris ministrationem, emundet a
peccatorum meorum luxuria. Dicit enim vere Dei
praedicator sanctus Apostolus, quoniam ex necessitate
et legis translatio fit [(Hebr. VII)] . » Haec suscipiens
divinitus sapiens, et virum advocans, ait ad
eum: Tu es qui preces nobis per notarium tuum et
filium misisti? Quo dicente: Etiam, domine, misit
omnes foras beatus et misericordissimus, nolens
coram omnibus hunc confundere, et coepit dicere ad

eum: Oblatio quidem tua valde justa et tempori
necessaria, sed maculosa est; et nosti quod in Lege
ovis sive parva, sive magna, nisi immaculata esset,
non in sacrificium offerebatur [(Levit. XXII)] ; et ideo
ad sacrificium Cain non respexit Deus [(Gen. IV)] .
Quoniam vero dixisti, frater, quod ex necessitate et
legis translatio fiat, de lege veteri hoc dicit Apostolus;
nam quomodo ait frater Domini Jacobus, quod
quicunque observaverit totam legem, offendat autem
in uno, factus est omnium reus [(Jac. II)] ? De fratribus
vero meis egenis et de sancta Ecclesia, Deus qui eos
nutrivit ante quam ego et tu nasceremur, ipse et
nunc nutriet eos; tantum, si sermones ejus illaesos
custodierimus. Ille enim qui tunc quinque panes
multiplicavit [(Joan. VI)] , potest et decem horrei mei

modiis benedicere. Quapropter illud dico ad te, fili,
quod in Actibus apostolorum dictum est: Non est
tibi portio neque haereditas in hac parte [(Act. VIII)] .
Cumque hunc tristem et sine effectu dimisisset, nuntiatur
ei duas Ecclesiae magnarum navium ad terram
esse submissas, quas miserat in Siciliam propter
frumentum. Hoc autem audiens ille beatus, cadens
in terram, gratias egit omnipotenti Deo, dicens:
Gratias refero tibi, Domine, quoniam non permisisti
servo tuo pecuniis vendere gratiam tuam. Vere inquirentes
te, Domine, et sanctae Ecclesiae tuae regulas
custodientes, 186 non deficient omni bono [(Psal. XXXIII)] .
CAP. XIII.--
Quibusdam duobus clericis in culpam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.