PL 73, col. 356

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

rachanellae numismate uno. Mox ergo transmisit
illud in crastinum, ut venundaretur. Et videns is qui
obtulerat, emit illud triginta sex numismatibus, et
rursus obtulit patriarchae. Cum vero in crastinum
vidisset illud, emit hoc similiter, et rursus obtulit
patriarchae, deposcens ut tegeretur ab eo. Cum autem
tertio hoc fecisset, dicit ei gratulabundus ille sanctus:
Videbimus quis deficiet, ego an tu. Erat enim
opulentus valde, et suaviter quasi vindemiabat eum
ille sanctus, paulatim ab eo multa auferens; et dicebat
semper quod posset aliquis intentione dandi pauperibus
exspoliare divites, et ipsum etiam hypocamisum
ab eis benevole auferre, et non peccare,
et maxime si sunt aliqui immisericordes et avari.
Duo enim lucratur talis: unum quidem, quia animas

illorum servat; alterum autem, quoniam et ipse ex
hoc mercedem non modicam habet. Attulit autem ad
credulitatem verbi et testimonium verax, quod circa
sanctum Epiphanium et Joannem episcopum Jerosolymorum
factum est, quomodo sanctus Epiphanius
per artem tulit argentum patriarchae, videlicet
Joannis ejusdem, et dedit egentibus.
CAP XXI.--Dignum et congruum praedicto capitulo
referebat semel coram omnibus iste sanctus, dicens:
Habebam, inquit, quemdam ministrum in apotheca
mea in Cypro, fidelem valde, et virginem usque
ad obitum suum. Hic ergo narrabat mihi quia in
Africa existente me facta est res hujusmodi: Permanebam
enim, ait, cum quodam teloneario, divite
vehementer et immisericordi. Semel ergo pauperibus

in hieme sedentibus ad solem, seque calefacientibus,
coeperunt singuli domos eleemosynatorum collaudare,
et pro eis orare per singulos eorum, similiter
et domos eleemosynam non facientium vituperare.
Inter quae venit in medium eorum et nomen senioris
mei telonearii, et coeperunt singuli interrogare
proximum: Vere tu, frater, accepisti aliquando de
domo illa benedictionem? Et omnibus interrogantibus
invicem, nullus inventus est accepisse aliquando
de domo ejus aliquid. Dicit ergo unus ex eis: Quid
dabitis mihi, et ego accipiam hodie ex eo benedictionem?
Et facientibus cum eo pactum, venit et
stat foris portam domus, exspectans quando ad domum
suam reverteretur. Ex dispensatione Dei pervenerunt
simul, ipse ingrediens portam, et animal

portans siligines a mancipio, causa prandii ipsius.
Videns igitur egenum, non inveniens lapidem,
per furorem arripit siliginem de clitella, et jactavit
in faciem ejus. Ille vero suscepit eam, et abiit ut satisfaceret
confratribus suis, quod ex eisdem manibus
accepisset eam. Itaque post duos dies aegrotavit infirmitate
ad mortem idem telonearius, et vidit in somnis
seipsum rationem ponentem, et omnes actus
suos super stateram appendere: in una quidem
acie congregabantur Mauri quidam deformes,
altera autem acies aliorum quorumdam erat candidatorum
et terribilium specie. Qui nihil invenientes
boni, ut et ipsi appenderent econtra adversum mala
opera quae collecta erant a Mauris in acie ipsorum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.