PL 73, col. 357
Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),
nimis tribulabantur et tristabantur, et mente consternebantur
ad alterutrum, et dicebant: Ergo ne
nihil habemus hic? Tunc dicit unus eorum: Vere
nihil habemus, nisi unam siliginem, quam dedit
ante duos dies Christo, et ipsam non voluntarie. Et
mittentibus eis siliginem, aequalitas facta est. Tunc
dicunt teloneario hi qui apparuerant ei candidati:
Vade, et auge ad siliginem hanc, nam vere Mauri
isti te apprehendent. Ejulans ergo, agnovit quae visa
sunt ab eo non esse mendacia, sed veracia. Omnia
vero quae a juventute sua commiserat, et quorum
ipse erat oblitus, videbat Aethiopes illos congregare,
et deportare ad libram, et dicebat: Vave, si
una siligo quam jactavi per furorem ita profuit, a
quantis malis se liberat qui dat in simplicitate sua
bona indigentibus? Et de caetero ita modestus et
prudens atque summus eleemosynator factus est, ut
etiam corpori proprio non parceret.
Contigit enim aliquando secundum consuetudinem
procedere eum diluculo ad teloneum, et obviat ei
nauta, qui a naufragio nudus ut natus est evaserat;
et cecidit ante eum, rogans ut protectionem apud
eum impetraret. Ille ergo putans quod egenus esset,
exspoliavit se esophorium suum, quod illius
melius erat, et dat ei, rogavitque eum ut hoc ipse
vestiretur. Pergens vero ille et erubescens vestiri
hoc, dedit illud venditori ut venumdaretur. Et cum
recederet telonearius, vidit hoc suspensum, et tristatus
est vehementer; et ascendens domum suam, nihil
passus est gustare; sed claudens ostium conclavis
sui, 190 sedebat plorans et cogitans: Quia non fui
dignus, inquit, ut mei memoriam haberet egenus.
Cum ergo anxiaretur, obdormivit; et ecce vidit
quemdam speciosum tamquam solem, ferentem
crucem super caput suum et esophorium, quod dederat
nautae, assistentem sibi et dicentem: Quid
ploras, domine Petre? Hoc enim erat ei nomen. Ille
vero dixit, ut ad Deum disputans: Quia, Domine,
ex quibus largiris nobis, damus alicui, et in turpe
lucrum vertunt accipientes. Tunc dicit ei: Cognoscis
hoc? Et ostendit ei quia deintus vestitus esset ejus
esophorio. Dicit ei: Ecce ego illo vestior, ex quo
dedisti mihi hoc; et gratias ago voluntati tuae bonae,
quoniam frigore affligebar, et tu cooperuisti me. Ad
se ergo reversus, admiratus est, et coepit beatificare
egenos et dicere: Vivit Dominus, si inopes Christus
meus sunt, non moriar, et fiam tanquam unus ex
eis.
Accersito vero notario suo, quem et emerat, dicit
ei: Secretum volo credere tibi; et crede, si propalaveris
me, barbaris vendam te, aut si non audieris
me. Dat vero ei decem libras auri, et dicit ei: Vade, et
eme tibi negotium; et sume me, et duc in sanctam
civitatem, et vende me cuilibet Christiano, et pretium
da pauperibus. Notario autem recusante, dicit
ei iterum: Quoniam si me non vendideris, ego vendam
te barbaris, ut praedixi tibi. Obedivit ergo ei
notarius; et pervenientibus eis ad sancta loca, invenit
idem notarius amicum suum charum, fabrum argentarium,