PL 73, col. 358
Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),
qui damna inciderat. Ad locutionem vero
venientibus ambobus, dicit ei notarius: Audi me,
Zoile, et eme servum unum, quia habeo tam bonum,
ut dicat homo quod patricius sit. Et audiens argentarius
quod servum haberet, admiratus est, et dicit
ei: Crede mihi, quia non possideo unde emere possim.
Dicit ei rursum notarius: Accipe mutuum, et
eme eum, multum enim est bonus, et benedicet tibi
Deus per eum. Acquievit ergo ei, et emit eum sordidis
vestibus indutum, numismatibus triginta. Relinquens
autem eum notarius, abiit Constantinopolim,
satisfaciens quod nulli hoc manifestaret, et quod de
pretio nequaquam sibi retinendo aliquid defraudaret,
sed hoc totum pauperibus daret. Ergo aliquando
idem Petrus coquinam faciebat domino suo, aliquando
autem lavabat pannos ejus, nunquam aliquando
in quolibet horum assuetus. Afflixit autem
seipsum et jejunio multo. Cum vero vidisset se benedici
dominus ejus super omnem benedictionem,
dicit ei, verecundatus enormem ejus virtutem et humilitatem:
Volo, humilis Petre, liberare te, et ut sis
de reliquo frater meus. Ille vero noluit. Viderat autem
eum frequenter convicia perferre, et percuti a
conservis suis. Habebant autem eum tanquam amentem,
ita ut et nomen ei imponerent Amentis. Quotiescunque
ergo tribulabant, eum conservi sui, et
dormiebat in tribulatione, apparebat ei qui in Africa
illi apparuerat, vestitus esophorio ejus, tenens et
illa triginta numismata in manu, dicens ei: Noli
moestus esse, frater Petre, ego suscepi et pretium
tui, sed sustenta usque dum cognoscaris.
Post aliquod vero tempus, venerunt a patria ejus
quidam argenti venditores, ut orarent ad loca sancta;
et invitavit eos ad prandium dominus domini Petri;
et cum ministraret, statim ille cognovit eos. Ipsi
autem dum pranderent, coeperunt affigurare eum,
et invicem ad aures dicere: Quam similat puer iste
domino Petro teloneario. Ille vero occultabat, quantum
poterat, vultum suum. Iterum ergo comedentibus
eis, coeperunt dicere ad eum qui eos invitaverat:
Vere putamus, res tibi magna evenit, domine Zoile;
etenim, nisi erramus, publicam personam in ministerio
tuo habes. Neque enim sciebant certius, quia
erat de coquina et jejunio commutatus vultus ejus.
Diu igitur considerantibus eum, dicit unus ex eis:
Vere dominus Petrus est, surgam et tenebo eum.
Valde enim imperator audiens, tristatur de eo, quia
dudum non comparuit. Foris itaque stans audivit
haec; et ponens catinum a se, non est ingressus, sed
recto cursu cucurrit ad portam. Erat itaque ei qui
eum tunc habebat ostiarius mutus et surdus a nativitate,
qui per nutum tamen aperiebat et claudebat.
Festinans ergo servus Dei exire, dicit surdo et muto.
Tibi dico in nomine Christi. Ille vero audivit statim,
et dixit: Etiam, domine. Iterum vero ille ad eum.
Aperi. Respondit mutus et surdus secundo: Ego,
domine. Statim ergo surrexit, et aperuit ei. Et exeunte
eo, subiit ostiarius, et clamavit coram omnibus gaudens
et exsultans; quia audivit et locutus est, Domine,