PL 73, col. 362
Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),
quod mortuus esses, et memoriam tui faciebamus ter
in anno. Cum ergo audisset quod in anno ter facerent
pro eo memoriam, interrogat eos in quo die, et
in quo mense haec celebrarent. Et illis dicentibus,
sanctis Theophaniis, et Dominica sancta atque sancta
Pentecoste, dixit ille: Quia tribus istis temporibus
anni veniebat quidam candidatus ut sol, et dissolvebat
me a vinculis ferreis et a custodia; et movebar
deambulando tota die, et nemo recognoscebat me,
et in crastinum inveniebar vincula ferrea portans.
Dicebat igitur sanctus episcopus quia ex hoc discimus
habere dormientes quietem, quando pro eis collectas
facimus.
CAP. XXV.--
Quod in Actibus apostolorum audivimus
factum [(Act. IV)] , hoc frequenter et huic compatientissimo
accidebat. Videntes enim multi indesinentem
ejus et inscrutabilem circa gentes compassionem,
movebantur multoties ad vendenda multa
de substantiis suis; et ferentes, praebebant Dei devoto
ministro. Unde et quidam veniens una dierum,
offerebat ei septem libras auri et dimidiam, satisfaciens
sancto, quod non possideret aliud aliquid in
auro. Petebat autem ab eo cum multis genuflexionibus
ut oraret quatenus Dominus Deus filium ejus
salvaret. Habebat enim unum solummodo filium quasi
annorum quindecim, ut reduceret navim ejus cum
bono ab Africa, illuc enim abierat. Accipiens igitur
summus sacerdos quantitatem auri de manu ejus, 193
miratus est eum tam esse magnanimum ad offerendam
totam quantitatem auri quam possidebat.
Oravit quidem ei et in facie multum, et sic eum
dimisit. Tamen propter ejus multam fidem, posuit
subtus sanctam mensam ligaturam quantitatis auri
patriarcha in oratorio cubiculi sui, et synaxim fecit
statim perfectam super eam pro illo qui hanc obtulerat,
satis abundeque Deum rogans quatenus et filium
ejus salvaret, et navem cum salute reduceret, secundum
quod fuerat postulatus ab illo. Necdum ergo
triginta transactis diebus, defunctus est filius hominis
illius qui obtulerat septem libras et dimidiam
patriarchae; et in tertia die mortis pueri, recepit et
navim suam ab Africa, in qua erat et frater germanus,
ejusdem viri creditor. Et veniens juxta Pharum, retulit
quomodo navis naufragium pertulit, et perdiderit
totum quo erat plena, et quod non essent salvatae nisi
animae, et una scapha vacua. Cum ergo et hunc casum
didicisset evenisse sibi dominus navis et pater pueri,
secundum verbum Prophetae, paulo minus in inferno
habitavit anima ejus [(Psal. XCIII)] ; nondum enim
tribulatione filii sui exstincta, comprehendit eum et
navis; relata sunt itaque omnia quae acciderant ei
patriarchae, et pene plus quam is qui haec perpessus
fuerat in tristitia morabatur, maxime propter filium
ejus unicum. Nesciens ergo quid faceret, rogat misericordissimum
Deum, ut consolaretur virum immensa
pietate sua. Convocare enim eum, et consolari in facie
sanctus erubescebat: verumtamen mandavit ei
ut nullatenus desperaret; neque enim sine justo judicio
Deum facere aliquid, sed omnia in hoc quod expedit,