PL 73, col. 363

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

quod nos ignoramus. Ergo ut non perdat
mercedem, quam fecit in septem et dimidia libra auri,
et fidem quam possidebat circa sanctum patriarcham;
jam vero ut et nos in tentationibus, quae nobis eveniunt,
quando aliquid boni fecerimus, imperturbati
et gratias referentes ad Deum permaneamus; vidit in
somnis jam dictus vir philochristus postera nocte
quemdam, quasi in habitu sanctissimi patriarchae,
dicentem sibi: Ut quid tribularis, frater, et moerore
dissolveris? Nonne tu me rogasti ut peterem a Deo,
ut salvus fieret filius tuus? Ecce salvus factus est.
Crede mihi, si viveret, pravus et immundus homo
fieret. Et de navi tua, vere, nisi Deus placaretur pro
bono quod fecisti parvitati meae, sententia erat data,
quatenus tota, ut jacet, cum animabus in profundum

pergeret, et perderes fratrem tuum. Sed surge, et
glorifica Deum, qui dedit tibi eum, et salvavit filium
tuum mundum de hoc saeculo vano. Evigilans itaque
vir, invenit cor suum consolatum, et universam tristitiam
ejus ejectam; et indutus vestimenta sua, venit
cursim ad honorabilissimum patriarcham, et jactat
se ad pedes ejus, gratias agens Deo et ei, et
narrans visionem quam viderat. Quam audiens justissimus,
dixit: Gloria tibi, benigne et misericors
Deus, qui et deprecationem peccatorum exaudis.
Iterumque ad hominem dixit: Nequaquam, o fili,
gratiam hanc orationi meae ascribas, sed Deo et fidei
tuae, haec enim omnia ista impetrare valuit. Erat enim
valde humiliter sentiens sanctus, verbis scilicet atque
prudentia.
CAP. XXVI
.--Pergebat aliquando hic beatus ad
visitandos pauperes, in locum qui dicitur Caesarium;
illic enim eis fecerat quasi tholos quosdam prolixos,
ligneis tabulis pavimento strato ad requiescendos
eos, et simul cum storeis et rachanis per
totam hiemem, cum quodam episcoporum eorum qui
cum eo erant, amatore pecuniae, passibili modo
presso. Dixitque beatus patriarcha ad eum: Ama ac
honora, frater Troile, fratres Christi; hoc enim ei
erat nomen. Nuntiaverunt enim quidam patriarchae
quod triginta libras auri portaret in ipsa hora domesticus
ejusdem episcopi Troili, ut emeret speciem argenti
anaglyphi, gratia mensae suae. Episcopus autem
tanquam veritus sermonem patriarchae, imo ad horam
calefactus, singula dari omnibus fratribus praecepit

ei qui triginta libras illas portabat. Celeriter ergo
hujusmodi auri quantitas erogata est. Recedentibus
itaque utrisque, patriarcha scilicet, et qui invitam
(ut ita dicam) eleemosynam fecerat, episcopo Troilo
in propriis episcopiis velut quaedam amens et animae
periculosa in eum cogitatio irruit, propter pecuniarum
dationem; horroris et amoris pecuniae, et crudelitatis
et negligentiae genimen eum sequebatur,
febre extra naturam mista, propter quod aegrotus invitus
in lectum cecidit. Hebdomadario ergo a sanctissimo
patriarcha ad eum veniente, et ad mensam
ejusdem patriarchae eum invitante, recusavit, frigore
enim et febre se vexari pro quadam causa dicebat.
Igitur cum hoc audisset patriarcha, mox agnovit causam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.