PL 73, col. 366

Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),

mandavit mihi Dominus meus et omnium Christus
Deus [(Joan. X)] .
CAP. XXIX.--
Districtus quidam ab his qui pensionem
exigebant, cum non haberet quod daret (erat
enim regio in magna difficultate, eo quod fluvius Nilus
secundum consuetudinem non irrigaret aquis terram),
ipse abiens deprecatus est ducem quemdam magnatorum,
ut mutuas sibi daret quinquaginta libras auri;
et dicebat se dare pignora, si vellet, dupla. Repromisit
ergo dux dare ei, ad praesens vero distulit.
Exactoribus ergo constringentibus eum, vadit ipse,
ut omnis ad portum a quo cuncti recipiuntur, videlicet
ad mitissimum et dignum admiratione patriarcham.
Et nondum pene propriam necessitatem ei
narraverat, dixit sanctus ad eum: Do, fili, si volueris,

et quo vestior, vestimentum. Etenim cum admirabilibus
suis bonis et hoc possidebat, quod non posset
videre aliquem de necessitatibus lacrymantem, et
non statim se propriis rigaret lacrymis: unde et mox
petitionem volentis ab eo mutuum accipere adimplevit.
Et sequenti nocte videt dux quod staret super
altare quidam, cui offerebant multi oblationes; et
per unam quam ponebant, accipiebant centum pro
ipsa de altari. Erat autem et patriarcha post tergum
ejus. Jacebat ergo una oblatio ante eos in uno scamno,
et dicit quidam duci: Vade, domine dux, accipe
oblationem illam, et offer ad altare, et tolle
pro ea centum oblationes. Illo vero pigritante, cucurrit
patriarcha, licet post eum staret, et tulit hanc
ante eum, et obtulit, et accepit, sicut omnes, centum
de altari. Evigilans itaque, non poterat discernere

somnium. Misit autem et adduxit eum qui volebat
mutuum accipere, ut praestaret ei. Et cum venisset,
dicit ei dux: Accipe quod petisti mutuum.
Respondens ille, dixit ei: Ante tulit mercedem tuam
dominus patriarcha. Etenim te domino differente me,
compulsus sum ad illum tanquam ad portum confugere,
multa enim erat vis inquietudinis exactorum.
Cum ergo audisset hoc, statim recordatus est somnii,
et dixit: Vere bene dixisti: Quia ante tulit mercedem
tuam. Ante tulit enim, et vae illi qui vult facere bonum,
et differt. Et enarravit ei et omnibus somnium
quod viderat.
CAP. XXX.--
Pergente aliquando sancto ad templum
sanctorum victoriosorum martyrum Cyri et

Joannis, in gloriosa eorum memoria orationis gratia,
exeunte portam civitatis, suscepit eum mulier procidens,
et dicens: Vindica me, quoniam injuriam patior
a genero meo. Quibusdam ergo de obsequio ejus,
qui habebant confidentiam apud eum, dicentibus:
Quia cum reversus fueris, causam ejus facies. Respondit
sapientissimus: Et quomodo Deus orationem
nostram suscipiet, si ego istam postposuero? Quis
mihi spopondit ut vivam ego in crastinum? et ibo ad
Christum, pro ea rationem redditurus? Et non recessit
de loco illo, usque dum quod satis ei erat fieri faceret.
CAP. XXXI.--
Ad voluntatem igitur memorabilis
hujus, quae tota in Deo erat, misit ei Deus viros sapientes
et semper memorandos, Joannem et Sophronium.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.