PL 73, col. 569

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

veniret petiisset, mane rex, eo secum assumpto,
ad visendum filium proficiscitur. Cumque prope
eum consedisset, eum alloqui, ac probris insectari,
atque ipsius contumaciam animique rigiditatem accusare
coepit. Illo vero recta dogmata rursum confirmante,
Christique amore nihil antiquius habendum
esse clamante, Theudas in medium prodiens, his
verbis usus est: Quidnam, o Josaphat, quod in immortalibus
diis nostris reprehendendum sit invenisti,
ut tu ab eorum cultu discederes, ac regis patris tui
animum ita offendendo totius populi odium tibi
commoveres? An non ab iis vitam accepisti? An non
ipsi patri te dono dederunt, auditis videlicet ipsius
precibus, eoque sterilitatis vinculis soluto? Cum autem
multos inanes sermones, ac multas inutiles quaestiones

ille inveteratae improbitatis homo proponeret,
atque de Evangelii praedicatione argumenta necteret,
hoc videlicet animo, ut eam suggillaret, atque idolorum
cultum confirmaret, ille superni Regis filius,
atque illius urbis, quam non homo, sed Deus construxit [(Hebr. VIII)] ,
civis, posteaquam sese paulisper
continuisset, tum demum ad Theudam ait:
Audi, o imposturae vorago, ac palpabilibus tenebris
caliginosior, semen Babylonicum, atque Chalanicae
turris exstructorum, quorum causa mundus
confusus est, nepos [(Gen. XI)] ; vane, inquam, atque
infelix senex, qui gravioribus quam quinque illae divino
igne concrematae urbes sceleribus te constrinxisti.
Ecquid salutis praedicationem, per quam ea
quae tenebris circumfusa erant, lucem acceperunt,

per quam errantes viam invenerunt, per quam ii qui
perierant, ac misera servitute premebantur, in pristinum
statum restituti sunt, cavillis insectari conaris?
Cedo utrum tandem ex his duobus praestantius
est, nempe omnipotentem Deum cum unigenito Filio
et Spiritu sancto colere, Deum, inquam, increatum
et immortalem, bonorum omnium fontem, cujus nec
imperium ac robur conjectura percipi, nec gloria
mente comprehendi potest, cui angelicorum ac coelestium
ordinum millia millium, et decies 318 millia
millium astant, cujus gloria coelum et terra plena
sunt, per quem omnia ex nihilo in ortum producta
sunt, per quem mundus continetur ac conservatur,
ipsiusque providentia gubernatur, colere ac venerari;
an vero pestiferos daemones atque inanima simulacra,

quorum laus et gloria adulterium est, ac puerorum
constupratio, caeteraque flagitia quae de diis vestris
in superstitionis vestrae voluminibus conscripta sunt?
Non vos pudet, miseri, atque ignis sempiterni cibus,
Chaldaicique generis similitudinem gerentes; non
vos, inquam, mortuas statuas humana manu extructas
adorare pudet? Caesum enim lapidem aut lignum
ac fabrili arte politum, deum nuncupatis: ac deinde
eximium taurum, aut aliud fortasse ex pulcherrimis
cujusque generis animantibus assumentes, mortuo
numini, qua vaecordia estis, immolatis. Atque victima
deo tuo praestantior est. Nam illum homo elaboravit,
Deus autem animal procreavit. Ac propterea
etiam brutum animal te, qui ratione praeditus es,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.