PL 73, col. 570

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

prudentia et sagacitate antecellit. Illud enim eum a
quo alitur novit, tu contra ejus, a quo ex nihilo
productus es, cujusque beneficio vivis et conservaris,
ignoratione laboras. Ac deum appellas quem paulo
ante ferro verberari, atque igne conflari, et malleis
tundi videbas, quem argento atque auro cinxisti,
atque a terra in altum sustulisti; posteaque in terram
abjectus abjecti lapidis abjectior es adorator, non
Deum adorans, sed mortua et animae expertia manuum
tuarum opera. Imo vero, ne mortuum quidem
aequum est simulacrum appellare, verum novum
quoddam ac tanta amentia dignum nomen excogitare
par est. Nam lapideus comminuitur, testaceus confringitur,
ligneus corrumpitur, aereus rubigine inficitur,
aureus et argenteus igni conflatur. Quin etiam dii

tui partim exiguo ac vili, partim summo pretio venduntur.
Neque enim ipsis divinitas, sed materia pretium
dat. Atqui Deum quisnam emere aut vendere
queat? Jam quonam pacto Deus appellatur qui motus
expers est? An non illud cernis, nec eum qui stat
unquam sedere nec eum qui sedet, unquam stare?
Pudeat te, o vecors: manum ori appone, o stulte,
qui res hujusmodi laudas. Etenim a veritate aversus,
falsis picturis deciperis atque in fraudem induceris,
statuas videlicet effingens, rebusque manu tua effectis
Dei no men attribuens. Resipisce, miser, atque
illud intellige, te deo abs te facto antiquiorem esse.
Cujus tandem furoris ista sunt? Hoccine tibi persuasisti,
te, cum homo sis, Deum efficere posse? Qui
tandem istud fieri queat? Quocirca non hominem efficis,

verum hominis aut cujuspiam animantis formam,
non lingua, non faucibus, non cerebro, non
ulla aliqua interna parte praeditam; ac proinde ne
hominis quidem aut animantis similitudo est, sed
inutilis omnino res ac vanitatis plena. Quid igitur
rebus sensus expertibus blandiris? Quid mente carentibus
et inutilibus assides? Nisi latomi, aut architecti,
aut malleatoris ars adesset, deum non haberes.
Nisi custodes praesto essent, deum tuum amisisses.
Nam quem saepe stolidorum hominum copiosissima
urbs tanquam deum, ut ab eo custodiatur, obsecrat,
cum eo ipso pauci custodes, ne surripiatur, remanent.
Ac si quidem ex argento vel auro constet, diligenter
custoditur; si autem ex lapide, aut argilla,
aut alia quadam viliori materia, seipsum custodit.

Ita de vestra sententia valentior est is qui ex argilla
quam qui ex auro conflatus est.
An non igitur optimo jure vos stultos et caecos ac
stolidos homines irridere, vel potius luctu prosequi
possumus? quippe opera vestra furorem potius quam
pietatem redolent. Nam qui rei militari studet, statuam
ad militaris speciei similitudinem expressam,
ac certo loco positam, Martem nuncupat. Qui autem
mulierum amore ad insaniam usque flagrat, animae
suae cupiditatem pictura informans, vitium suum
deum efficit, Veneris scilicet nomine eum appellans.
Alius rursus temulentiae suae causa, efficto simulacro,
Bacchum ipsum nominat. Eodemque modo aliorum
vitiorum cupidi, eorum simulacra constituerunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.