PL 73, col. 571
Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne
vitiisque suis deorum nomen imponunt. Eaque de
causa apud eorum aras libidinosae saltationes existunt,
ac meretricii cantus, furiosique impetus. Quisnam
autem exsecrandum eorum flagitium deinceps
commemorare queat? Aut quis foedissimam ipsorum
libidinem oratione complectens, os suum conspurcare
sustineat? Verum haec omnibus perspicua sunt,
etiam si ipsi taceamus. Hi tui dii sunt, o statuis tuis
stupidior Theuda. Hos ut adorem, hos ut venerer
admones. Tuae profecto improbitati ac stultae sententiae
consentaneum est istud consilium; at similis ipsis tu
fias, atque omnes qui confidunt in eis [(Ps. CXIII)] .
Ego autem Deum meum colam, meque totum ipsi
consecrabo; Deo, inquam creatori, 319 ac rerum
omnium gubernatori, per Dominum nostrum Jesum
Christum, spem nostram, per quem etiam ad luminum
Patrem in Spiritu sancto accessum habuimus,
per quem ab acerba servitute in ipsius sanguine liberati
sumus [(Ephes. II)] . Nisi enim ipse etiam usque
ad servilem formam sese abjecisset [(Philip. II)] ,
haudquaquam id consecuti essemus, ut in filios adoptaremur.
Quippe nostra causa se ipse abjecit, nec
Deitatem rapinam arbitratus est, sed quod erat permansit,
et quod non erat assumpsit. Consuetudinem
cum hominibus habuit [(Baruch. III)] , carne sua in
crucem ascendit, triduo in sepulcro conditus est, ad
inferos descendit, inde eos quos sub peccato venditos
horrendus mundi princeps vinctos tenebat, eduxit.
Quidnam igitur hinc detrimenti tulit, quod eo nomine
eum cavillis insectari videris? An non perspicis
in quot foeda et obscena loca radios suos sol demittat,
quotque fetida cadavera conspiciat? An hinc
labem aliquam contrahit? An non potius ea quae sordida
ac putida sunt exsiccat atque constringit, quae
caliginosa sunt illuminat, atque interim ipse prorsus
incolumis ac labis omnis expers manet? An non item
ignis ferrum, quod sua natura nigrum ac frigidum
est, assumens, prorsus inflammat atque candefacit,
nec interim ferri proprietates ulla ex parte recipit?
Non enim eo malleis contuso aliquid perpetitur aut
detrimenti quidquam accipit.
Quocirca si haec quae creata sunt, eamque naturam
habent ut aliquando intereant, ex viliorum ac
deteriorum rerum contagione nullo incommodo afficiuntur,
qua tandem ratione, o stolide ac saxeo corde
praedite, irridere me idcirco audes, quod Filium
ac Deum Verbum a paterna gloria nullo modo discessisse,
sed cum Deus esset, humanae salutis causa
corpus humanum assumpsisse dicam, ut homines
divinae ac spiritualis naturae participes efficeret, nostramque
substantiam ex subterraneis inferni partibus
eductam, coelesti gloria exornaret, atque item
ut tenebrarum hujus saeculi principem, susceptae
earnis tanquam illecebris quibusdam inescatum superaret,
genusque nostrum ex ipsius servitute ac tyrannide
liberaret? Unde etiam crucis tormentum sine
perpessione subiit, duas videlicet suas naturas declarans.
Ut enim homo in crucem agitur, ut Deus
autem soli tenebras offundit, terram quatit, ac multa