PL 73, col. 572

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

corpora morte functa e sepulcris excitat (Lucae XXIII).
Rursum, ut homo moritur; ut autem Deus, spoliato
inferno, ad vitam redit. Ob idque etiam clamavit
Propheta: Infernus in amaritudine fuit, occurrens
tibi deorsum. Siquidem in amaritudine fuit atque
illusus est, cum nudum hominem sese accepisse putans,
in Deum incidit, ac repente inanis et captivus
exstitit. Resurgit itaque ut Deus; atque in coelum,
unde nullo modo digressus fuerat, ascendit, ac nostram
despicabilem atque omnibus inferiorem naturam
omnibus superiorem reddidit, immortalique gloria
rutilantem in gloriae throno collocavit. Quidnam
igitur hinc Deo Verbo detrimenti conflatum est,
quod tu eum maledictis atque contumeliis insequi
non erubescis? Utrum, quaeso, ex his duobus praestantius

est, nempe haec confiteri, atque hunc bonum
hominumque amantem Deum venerari (qui justitiam
mandat, continentiam praecipit, puritatem praescribit,
ad misericordiam propensum esse docet, fidem
praebet pacem praedicat, ipsamet veritas et nominatur
et est, ipsamet charitas), hunc inquam venerari;
an contra improbos et plurimis flagitiis devinctos,
ac tam rebus ipsis quam nominibus foedos et obscenos
deos tuos? Vae vobis, o saxis duriores, et brutis
amentiores, atque exitii filii, ac tenebrarum haeredes.
Beatus autem ego ac Christiani omnes, qui bonum
ac benignum Deum habemus. Nam qui ei cultum adhibent,
etiamsi ad breve aliquod tempus in hac vita
rebus adversis conflictentur, at immortalem tamen
mercedis fructum in sempiternae ac divinae beatitudinis

regno percipient.
Dixit autem ad eum Theudas: En illud perspicuum
est, multos et magnos et sapientes viros atque interpretes,
ac tum virtute tum doctrina admirabiles, religionem
nostram instituisse, omnesque orbis terrae
reges ac principes eam ut praeclaram atque omni periculo
vacuam excepisse; Galilaeorum contra doctrinam
rusticos quosdam ac pauperes et abjectos viros,
eosque perpaucos, nec plures quam duodecim, praedicasse.
Num igitur ignobilium ac rusticorum praedicatio
multorum ac magnorum virorum, quique
tanta sapientiae laude floruerunt, legibus atque institutis
potior habenda est? Quid autem habes unde
hos vera dicere, illos mentiri demonstres?
Rursum igitur regis filius respondit: Asinus es, o

Theuda, ut dici solet, lyram audiens, atque intellectus
expers manens; vel, ut rectius loquar,
aspis, aures obturans, ne praeclare incantantium vocem
exaudias [(Psal. LVII)] . Recte igitur de te a propheta
dictum est: Si mutare queat Aethiops pellem
suam, ac 320 pardus varietates suas, tu quoque
stulte et caece, benefacere poteris, cum mala didiceris.
Quin te vis veritatis sensu afficit? Nam hoc
ipsum quod ais, a multis admirabili sapientia praeditis
viris nefarios tuos cultus laudari, atque a multis
regibus confirmari, contraque Evangelicam praedicationem
a paucis, iisque obscuris viris praedicari,
id vero tum religionis nostrae vim, tum improborum
vestrorum dogmatum imbecillitatem ac perniciem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.