PL 73, col. 591

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

interdum objurgationem adjungente, ab eo distracti
sunt, atque inviti revertebantur, identidem oculos
reflectentes, 331 ac pedibus inter ambulandum offendentes.
Nonnulli autem ex iis qui ferventiori animo
praediti erant, lugentes eminus ipsum sequebantur,
quoadusque nox oborta eos inter se disjunxit.
CAP. XXXVII.--
Generosus igitur ille vir ex aula
egressus est, perinde laetus atque alacris, ut cum
quispiam e longinquo ac diuturno exsilio in patriam
se refert. Atque externe quidem eas quibus uti solebat,
vestes gerebat, interne autem cilicium illud quod
Barlaam ipsi dono dederat. Porro nocte illa in pauperis
cujusdam viri domunculam se conferens, vestes eas
quibus indutus erat abjicit, postremumque illud beneficium
egenti tribuit. Cumque ad hunc modum tum
illius tum multorum aliorum pauperum precibus Dei

opem atque auxilium sibi accivisset, ejusque gratia
et praesidio tanquam salutis vestimento ac laetitiae
pallio sese induisset, ad solitariam vitam excessit,
non panem, non aquam, non quidquam aliud ex iis
quae ad victum necessaria sunt secum ferens, nullumque
aliud indumentum gerens, praeter asperum
illud cilicium, de quo paulo ante mentionem feci.
Etenim singulari quodam desiderio, ac divino immortalis
regis Christi amore saucius, toto animo in id
quod amabat incumbebat, totus extra se raptus, ac divinitus
immutatus, Deique charitate omni ex parte
correptus. Fortis enim, inquit ille, sicut mors dilectio [(Cant. VIII)] .
Tantam videlicet ipse ex divino
amore temulentiam contraxerat, tantaque siti aestuabat,
instar scilicet illius qui dicebat: Quemadmodum

desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat
anima mea ad te Deus. Sitivit anima mea ad Deum
fontem vivum [(Psal. XLI)] . Et quemadmodum anima
illa, quae hujusmodi charitate vulnerata erat, in
Cantico canticorum ait: Vulnerata charitate ego sum [(Cant. II)] .
Ac rursum: Ostende mihi faciem tuam,
et fac me audire vocem tuam; vox enim tua dulcis,
et facies tua decora.
Hujusce omni sermone praestantioris pulchritudinis
Christi desiderio, tanquam igne quodam in pectore
accepto, apostolorum chorus, ac martyrum agmina,
omnia ea quae oculis cernuntur contempserunt,
atque omni huic fluxae et caducae vitae innumera
tormentorum et mortis genera praetulerunt,
divinae pulchritudinis amore flagrantes, atque ingentem

Dei Verbi erga nos amorem cum animis suis reputantes.
Hunc ignem cum praeclarus etiam, ac corpore
quidem nobilis, caeterum longe nobiliore ac magis
regio animo praeditus vir in seipso accepisset,
terrena omnia prorsus aspernatur, omnes corporis
voluptates proculcat, opes et gloriam atque humanos
honores pro nihilo ducit, diadema et purpuram abjicit,
aranearum telis viliora ea existimans, atque ad
omnia dura et acerba monasticae vitae studia prompto
animo sese tradit, illud Psalmistae clamans: Adhaesit
anima mea post te, o Christe, suscipiat me
dextera tua [(Psal. LXII)] .
Cumque ad hunc modum, oculis a tergo minime

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.