PL 73, col. 595

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

amplexus statim ruerunt, diuturnam cupiditatem sine
ulla satietate explentes.
Cum autem abunde sese complexi fuissent, atque
consultassent, sedentes inter se colloquebantur. Ac
sermonem exorsus Barlaam, his verbis usus est: Praeclare
fecisti, qui huc veneris, dilecte fili, fili, inquam,
Dei, ac coelestis regni haeres per Dominum nostrum
Jesum Christum, quem dilexisti, atque caducis et
fragilibus bonis non abs re chariorem habuisti, ac,
prudentis et sapientis mercatoris instar, omnibus
facultatibus venditis, margaritam pretium omne superantem
emisti, ac thesaurum qui surripi non possit [(Matth. XV)] ,
in agro mandatorum Domini absconditum
nactus, omnia dedisti, nec rei ulli ex iis quae
jam jamque effluxurae sunt pepercisti, quo agrum

illum tibi comparares. Det tibi Dominus pro fluxis et
caducis aeterna, pro iis quae interitui obnoxia sunt ea
in quae nec interitus nec vetustas cadit.
Velim autem mihi dicas, charissime, quonam pacto
huc accesseris, quique post discessum meum rerum
tuarum status fuerit, atque tuusne pater Deum norit,
an vero nunc quoque eadem, qua prius, dementia
abreptus, a daemonum fraude atque impostura captivus
abducatur. Haec percontante Barlaamo, Josaphat
altius repetito sermone, quaenam sibi post ipsius
digressum contigissent, quamque prosperum rebus
cursum Dominus ad id usque tempus quo rursum
inter se convenissent tribuisset, sigillatim exposuit.
Senex itaque haec audiens, voluptate simul atque
admiratione affectus est, calentesque lacrymas mittens,

dicebat: Gloria tibi sit, Deus noster, qui tui
amore praeditis semper praesto es, atque ipsis opitularis.
Gloria tibi, Christe, Rex omnium ac Deus optime,
quoniam benigna tua voluntas ita tulit, ut semen
illud quod in servi tui Josaphat animum jecisti centuplicatum
fructum afferret, te videlicet, animarum
nostrarum agricola et Domino dignum. Gloria tibi,
Paraclete bone ac sanctissime Spiritus, quoniam quam
tu sanctis tuis apostolis gratiam tribuisti, hanc etiam
huic impertiendam duxisti: atque ingentem hominum
multitudinem ipsius opera superstitioso errore liberasti,
ac vera Dei cognitione illustrasti.
Ad hunc modum Deo ab utroque gratiae agebantur;
ipsisque ita in er se colloquentibus, ac Dei gratia
exsultantibus, adfuit vespera. Proinde ad orationem

consurgentes, consuetum precationum pensum persolverunt.
Ac postea, cum cibo recreandum corpus
esset, Barlaam magnificam mensam apposuit, spiritualibus
videlicet epulis confertam, ejus autem consolationis,
quae sensibus percipitur, quam minimum
sane participem. Cruda enim duntaxat olera erant,
ipsiusmet manibus consita et exculta, palmaeque perpaucae,
quae in ea solitudine inveniebantur, ac denique
silvestres herbae. Cum igitur gratias Deo egissent,
appositisque epulis corpus refecissent, atque
aquam e propinquo fonte bibissent, ei rursum, qui
manum aperit, et implet omne animal benedictione [(Psal. CXLIV)] ,
gratias egerunt. Ac 334 deinde consurgentes,
posteaquam nocturnas preces absolverunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.