PL 73, col. 596

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

spirituale colloquium inierunt, salutares ac coelesti
sapientia plenos sermones per totam noctem contexentes,
quoadusque aurorae exortus ad consuetarum
rursus orationum memoriam ipsos revocaret.
Mansit autem ad hunc modum diuturno tempore
cum Barlaamo Josaphat, admirabilem hanc atque
humana conditione praestantiorem vitam colens, ac
tanquam patrem et praeceptorem cum omni obedientia
et humilitate ipsum sequens: sic nimirum, ut ad
omne virtutis studium exerceretur, atque quonam
pacto cum spiritualibus et invisibilibus spiritibus luctandum
esset, edoceretur. Ex quo illud consecutus
est, ut vitiosas omnes affectiones exstingueret, carnisque
affectum spiritui, non secus ac servum domino,
subjiceret, deliciarum omnium animique remissionum
oblivione caperetur, somno tamquam improbo

mancipio imperaret. Atque, ut brevi perstringam,
tanto studio in solitariae vitae certamen incumbebat,
ut ipse quoque Barlaam, qui permultum temporis in
ea contriverat, miraretur, ipsiusque acrimoniae concederet.
Tantulum enim duri illius atque consolatione
carentis cibi admittebat, ut vitam duntaxat toleraret,
nec committeret, ut per ultro accersitam mortem
praemiis iis sese orbaret, quae virtutum cultui ac studio
tribuuntur. Sic autem naturam nocturnis excubiis
subjiciebat, ac si nulla omnino carnis et corporis
parte constaret. Oratio porro perpetuum ipsius studium
erat: universumque vitae tempus in spiritualibus
ac coelestibus contemplationibus insumebatur;
adeo ut nec horam unam, imo nec ullum omnino

temporis punctum, ex quo in ea solitudine habitavit
deperderet. Ac sane hoc demum vere monastici ordinis
munus est, nunquam a spirituali opere vacuum
inveniri. Quod quidem generosus ille et expeditus
coelestis itineris cursor egregie praestitit, atque animi
sui ardorem ab initio ad extremum usque perpetuo
conservavit, ascensiones in corde semper disponens [(Psal. LXXXIII)] ,
ac de virtute ad sublimiorem virtutem
transiliens, desideriumque desiderio, ac studium
studio indesinenter adjungens, quoad tandem ad
speratam et expetitam beatitudinem pervenit.
CAP. XXIX.--
Cum itaque hoc pacto Barlaam et
Josaphat una versarentur, ac pulchro inter se certamine
contenderent, ab omni cura et hujusce vitae
perturbatione immunes, mentemque ab omni confusione

puram ac sejunctam habentes, post multos ab
ipsis pietatis causa susceptos labores, quodam die
senex accersito spirituali filio, quem per Evangelium
genuerat, hujusmodi spiritualem sermonem aggressus
est:
Jam pridem, o amice Josaphat, te in hac solitudine
habitare oportebat, atque hoc mihi oranti Christus
de te pollicitus fuerat fore ut te ante extremum
vitae diem viderem. Vidi itaque quemadmodum cupiebam;
vidi, inquam, te a mundo et mundi rebus
avulsum, ac Christo minime dubio ac vacillanti animo
conjunctum, atque ad perfectam plenitudinis ipsius
mensuram progressum. Nunc igitur, quandoquidem
mortis meae tempus instat, atque collactanea et mihi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.