PL 73, col. 597

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

aequalis ea cupiditas, quae ut cum Christo essem,
semper me tenuit, jam expletur, tu quidem corpus
meum terra conde, pulverique pulverem redde. Post
autem ipse in hoc loco haere, susceptum spiritualis
vitae genus persequens, meaeque tenuitatis memoriam
retinens. Vereor enim ne tenebrosum daemonum
agmen animo meo propter ignorantiarum mearum
multitudinem impedimentum afferat.
Tu vero, fili, ne religiosae exercitationis laborem
metuas, neque ad temporis longitudinem ac daemonum
insidias elanguescas; quin potius ipsorum imbecillitatem,
Christi virtute communitus, audax irride;
ad laborum autem duritiam, ac temporis diuturnitatem
animo ita comparato esto, tanquam quotidie discessum
e vita exspectans, atque eumdem diem tibi

vitae monasticae, tum initium, tum finem esse existimans.
Sic semper ea quae a tergo sunt obliviscens,
atque ad ea quae a fronte sunt teipsum extendens, ad
destinatum persequere, ab bravium supernae vocationis
Dei in Christo Jesu [(Philip. III)] , quemadmodum
sanctus Apostolus his verbis hortatur: Non deficiamus;
sed licet is qui foris est homo noster corrumpatur,
tamen is qui intus est renovatur de die in diem.
Nam quod momentaneum est et leve tribulationis
nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae
pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis
quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur
temporalia sunt, quae autem non videntur,
aeterna [(II Cor. IV)] .
Haec cum animo tuo reputans, vir charissime, viriliter

age et confortare [(Psal. XXVI)] , atque ut egregius
miles, id da operam, ut ei qui te militem scripsit
placeas [(II Tim. II)] ; nec quamvis imbecillitatis ac
languoris cogitationes improbus ille spiritus tibi immittat,
institutique tui nervos frangere ac debilitare
studeat, ipsius insidias pertimescas, illud Domini
praeceptum 335 cogitans, in mundo pressuram habebitis;
sed confidite, ego vici mundum [(Joan. XVI)] .
Quocirca gaude in Domino semper, quoniam ipse te
elegit, atque a mundo sejunctum ante faciem suam
posuit. Ipse autem, qui te vocatione sua sancta vocavit,
prope est semper. Nihil itaque sollicitus sis, sed
in omni oratione atque obsecratione cum gratiarum
actione petitiones tuae innotescant apud Deum [(Philip.
IV)] . Ipse enim dixit: Non te deseram, nec derelinquam.

Haec itaque in vitae duritia ac religiosae
exercitationis vilitate tecum ipse reputans, in animi
voluptate versare, Domini Dei nostri memoriam retinens.
Memor enim, inquit, fui Dei, et delectatus
sum [(Psal. LXXVI)] .
Cum autem rursum adversarius aliud in te belli
genus excogitaverit, sublimes nempe atque arrogantes
cogitationes proponens, regnique terreni gloriam
quam reliquisti, caeteraque quae in mundo sunt
tibi in oculis collocans, salutiferam doctrinam clypei
instar obtende, dicentem: Cum feceritis omnia quae
praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus,
quoniam id quod facere debuimus, fecimus (Lucae
XVII). Et quidem quis nostrum debitum illud, quo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.